Pedro [Pietro] Cerone (1566–1625)
Citations d'adages

Adages d'Érasme et supplément de P. Manuzio

Érasme [Desiderius Erasmus Roterodamus], Adagiorum chiliades (1536)
Paolo Manuzio, Appendix adagiorum, quæ addita sunt (1575)

Adages de Polydore Virgile

Polydore Virgile [Polydorus Vergilius], Adagiorum liber (1521)

Cliquer sur le titre d'une référence pour afficher/ masquer la référence correspondante.

 ↑  Érasme, Adagiorum chiliades (1536) :

– Cerone n'utilise pas l'édition originale d'Érasme :
Édition définitive (en ligne) : Typographus lectori, Adagiorum chiliades Des. Erasmi Roterodami toties renasci spero æquis lectoribus esse gratissimum, quando semper redeunt tum auctiores, tum emendatiores. In hac æditione non magna quidem adjuncta est accessio, quòd opus propè ultra justam magnitudinem excrevisse videtur. Attamen loca quædam vigilantiore cura pensitata sunt. Pulcherrimum victoriæ genus, usque seipsum vincere. Vale & fruere (Basileæ ex officina Frobeniana, an. M. D. XXXVI.)
Traduction française : Érasme de Rotterdam. Les Adages, éd. complète bilingue sous la dir. de Jean-Christophe Saladin, 5 vols [Le Miroir des humanistes, 12] (Paris : Les Belles Lettres, 2011)
– mais l'édition expurgée par les autorités catholiques :
Édition expurgée (en ligne) : Adagia quæcumque ad hanc diem exierunt, Paulli Manutii studio, atque industria, doctissimorum Theologorum consilio, atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quae pium, et veritatis Catholicae studiosum lectorem poterant offendere : sublatis etiam falsis interpretationibus, & non nullis, quae nihil ad propositam rem pertinebant, longis inanibusque digressionibus. Quem laborem, a Sacrosancti Concilii Tridentini Patribus Manutio mandatum, Gregorius XIII. motu proprio ita comprovabit, ut omnes Adagiorum libros, una excepta editione Manutiana, prohibeat atque condemnet. Cum plurimis, ac locupletissimis Indicibus Græcis, & Latinis, quorum non nulli nusquam ante hac impressi fuerunt. Cum Licentia et Privilegio (Florentiæ apud Juntas, M. D. LXX.V.)
[I.i.50] Suo jumento sibi malum accersere Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Qui ipse sibi malorum est auctor, suo jumento sibi malum accersere dicitur, tanquam suo sumptu, suaque opera, quasi suopte plaustro, malorum sarcinam adportet sibi. Plautus in Amphitryone : Ipse homo sibi à me malam rem accersit jumento suo. Sumpta metaphora à plaustris onerariis. Nam id quoque significat jumentum, auctore Gellio lib. 20. cap. 1. aut certe ab animalibus tergo vectantibus onera. [Lib. I cap. 11] […] y proverbialmente solian dezir : Ipse homo sibi à me malam rem arcessit jumento suo : Turdus ipse sibi malum cacat.
[I.i.55] Turdus ipse sibi malum cacat Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
His similimum est illud Græcorum adagium : Κίχλα χέζει αὑτῇ κακόν, id est, Turdus ipse sibi malum cacat. In eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii causam. Siquidem viscum, auctore Plinio, non provenit, nisi maturatum in ventre ac redditum per avium alvum, maxime palumbium, ac turdorum. Cujus rei meminit & Servius in sextum Æneidos. Aristoteles item libro De natura animantium nono, tria turdorum genera facit, quorum primum ἰξοβόρον vocatum ait : aut, ut Athenæus, ἰξοφάγον, nimirum, quod visco vescatur. Quoniam autem visco capiuntur aves, ipsæ sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diversius extulit : Ipsa, inquiens, sibi avis mortem creat. Quanquam non dubitemus affermare, à Plauto, Cacat, non Creat fuisse scriptum : deinde locum à quopiam semidocto, & Græcanici proverbii ignaro, depravatum, supposita voce adulterina Creat. Sophocles in Antigone :
   Ὅστις δ᾽ ἀνωφέλητα φυτεύει τέκνα
   Τί τόνδ᾽ ἄν εἴποις ἄλλο, πλὴν αὑτῷ πόνους
   Φῦσαι, πολὺν δὲ τοῖσιν ἐχθροῖσιν γέλων, id est,
   Inutiles quicunque liberos serit,
   Quid aliud hunc, quam sibi creare dixeris
   Ipsi dolores, atque risum malevolis ?
In hos igitur quadrabit parœmia aut in eos, qui potentes sibi generos adsciscunt, à quibus postea per vim opprimantur.
[Lib. I cap. 11] […] y proverbialmente solian dezir : Ipse homo sibi à me malam rem arcessit jumento suo : Turdus ipse sibi malum cacat.
[I.i.91] Servire scenæ Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
M. Tullius servire scenæ dixit, pro eo, quod est servire tempori, & rebus præsentibus sese accommodare. Translata ab histrionibus fabularum metaphora, qui non suopte judicio agunt, sed hoc unum spectant, ut quovis modo populi oculis placeant, alioqui explodendi, exsibilandique. Sic enim scribit ad Brutum : Tibi nunc populo, & scenæ, ut dicitur, serviendum est. nam in te non solum exercitus tui, sed omnium civium, ac pene gentium conjecti sunt oculi. Quadrabit & in eos, qui negocium aliquod susceperunt illustre, unde necesse sit, aut cum summa laude, aut summa cum infamia discedere propter plurimorum expectationem. Porro tempori serviendum esse viro sapienti, monuit & Phocylides.
   Καιρῷ λατρεύειν, μήτ᾽ ἀντιπνέειν ἀνέμοισιν. id est,
   Temporibus semper cautus servire memento,
   Nec reflare velis adversum flamina venti.
Porro metaphora hæc ducta est à navigantibus, quos necesse est semel ingressos mare ventorum atque æstus arbitrio ferri, frustra conaturos, si velint adversus ista pugnare.
[Lib. XXI cap. 26] Es menester pues seguir el tiempo, y acomodarse al uso presente (y tanto mas en cosas buenas [marg. : El hombre sabio deve acomodarse al uso presente en las cosas bien hechas] ;) y segun el proverbio : Servire Scenæ : Lo qual allude Ciceron escriviendo à Bruto, diziendo : Tibi nunc populo & Scenæ, ut dicitur, serviendum est. Lo mesmo aproba Focylide, diziendo :
   Temporibus semper cautus servire memento,
   Nec reflare velis adversum stamina venti.
[I.ii.49] Bis, ac ter, quod pulchrum est Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Δὶς καὶ τρὶς τὸ καλόν, id est, Iterum ac tertio, quod pulchrum est, subaudi, dicendum est. Usurpatur à Platone cum aliis in locis, tum in Philebo, Ἃ καὶ πρότερον ἐμνήσθημεν, εὖ δ᾽ ἡ παροιμία δοκεῖ ἔχειν, τὸ δὶς καὶ τρὶς τό γε καλῶς ἔχον ἐπαναπολεῖν τῷ λόγῳ δεῖν, id est, De quibus & ante meminimus. Cæterum bene videtur proverbio dictum, quod egregium sit, id iterum, ac tertio in sermone repeti oportere. Idem in Gorgia : Καὶ δὶς γάρ τοι καὶ τρίς φασι καλὸν εἶναι τὰ καλὰ λέγειντε καὶ ἐπισκοπεῖσθαι, id est, Atqui pulchrum aiunt, ea, quæ pulchra sunt, iterum ac tertio tum dicere, tum considerare. Rursum lib. de Leg. 6. Λέγω δὲ καθάπερ εἶπον νῦν δή. Δὶς γὰρ τό γε καλὸν ῥηθὲν οὐδὲν βλάπτει, id est, Dico autem, quemadmodum modo dicebam. Nam nihil lædit, quod pulchrum sit bis dicere. Lucianus in Dipsadibus, citans eundem Platonem, Κόρος, inquit, οὐδεὶς τὦν καλὦν, id est, Nulla satietas rerum honestarum. Omnino ea vis inest rebus egregiis, ut, quo sæpius, ac pressius inspiciantur, hoc magis ac magis placeant, ut ait Horatius :
   Quæ, si propius stes,
   Te capiet magis, ac decies repetita placebit.
Contra, quæ fucata sunt, aut vulgaria, nonnunquam initio adrident novitate ipsa, mox repetita sordescunt. Quemadmodum Plinius lib. 15. cap. 14. meminit de sylvestri quodam pomi genere, quod unedonem vocant, propterea quod unum tantum edi possit. Est etenim inhonorum, ut ait : atque hinc nominis ratio.
[Lib. XXI cap. 24] Y el proverbio de Platon [marg. : In Ph[il]ebo] ; Bis ac ter, quod pulchrum est, me certifica, que es permitido el repitir mas vezes las cosas hermosas, artificiosas, y buenas. Lo mesmo confirma en la Gorgia, diziendo : At qui pulchrum aiunt ea quæ pulchra sunt, iterum ac tertio tum dicere tum considerare : y en el 6. de Legib. dize : Dico autem quemadmodum modo dicebam : Nam nihil lædit, quod pulchrum sit, bis dicere ; Y el Poeta Venusino, cerca al fin de su Poetica, va cantando [marg. : Orat. in Arte Poetica] ;
   Hæc placuit semel, ac decies repetita placebit.
Al contrario : Ea quæ sunt vulgaria non unquam initio adrident novitate ipsa, mox repetita, sordescunt.
[I.ii.76] Oportet remum ducere, qui didicit Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Δεῖ κώπην ἐλαύνειν μαθόντα, i. Oportet remum impellere eum, qui didicerit. Unumquemque decet eam artem exercere, quam antea doctus sit. Refertur à Plutarcho in commentariolo, cui titulus, Ὅτι διδακτὸν ἡ ἀρετή. Idem admonet Horatianum illud in Arte poetica :
   Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis.
   Indoctusque pilæ, discive, trochive quiescit :
   Ne spissæ risum tollant impune coronæ.
   Qui nescit, versus tamen audet fingere.
Quin & hodiernis temporibus hujusmodi vulgo jactatur adagium : Qui lusus non novit legem, abstineat.
[Lib. I cap. 7] Empero segun el comun proverbio canta ; Oportet remum ducere, qui didicit : es cosa conveniente y muy alabada, que cada uno use las artes que sabe, y no las que no sabe.
[I.iv.40] Asinum sub freno currere doces Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Asinum sub freno currere doces, hoc est, doces indocilem. Nam equus ad cursum idoneus, asinus ad equestrem cursum inutilis. Horatius :
   Infelix operam perdas, ut si quis asellum
   In campum doceat parentem currere freno.
Acron admonet, proverbialiter dictum de asino. Est autem diversum illi, quod alibi retulimus, Τὸν ἵππον εἰς πεδίον, id est, Equum in campum.
[Lib. I cap. 8] Quando los authores antiguos querian significar la grande difficultad que tienen estos tales en depender, explicavanla con aquel modo proverbioso de hablar ; diziendo [marg. : Asinum sub freno currere doces. pro.], se muestra correr al asno con el freno en boca : à quien con mucha gracia va tocando Oracio en estos versos [marg. : Orac. ser. lib. 1. saty. 1]
   Infelix operam perdas, ut siquis asellum
   In campum doceat, parentem currere freno.
[I.iv.51] Arare litus Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Αἰγιαλὸν ἀροῦν, id est, Arare litus. Est sterilem operam sumere. Auson. ad Theonem :
   Quid geris extremis positus telluris in oris
   Cultor arenarum vates, cui litus arandum ?
Significans, eum inaniter laborare. Hujus peculiari usus erit, cum officium impenditur in eum, à quo nihil sis fructus aliquando percepturus, veluti, si quis doceat, ὄνον λύρας, aut beneficium collocet in ingratu. Salsitas enim facit, ut littorales oræ ferme sint steriles : quod etiam proverbio testatum est : Ἁλμυρὸν γειτόνημα, id est, Salsuginosa vicinia pro sterili. Est autem adeo sterilis humor marinus, ut nec arbores ferat. Atque hujusce rei varias adfert causas Plutarchus in commentario De causis naturalibus, primo statim problemate.
[Lib. I cap. 4] No entiendo aver escrito este tractado para los ya professos, porque se cierto no reciveran en sus cabeças, mas de lo que deprendieron en sus tiernas edades : y que el darles reglas, es un sembrar en arena, y un cantar al sordo [marg. : Narare fabulam Surdo prov. arare littus].
[I.iv.52] Arenæ mandas semina Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Εἰς ψάμμον σπείρεις, id est, Arenæ mandas semina. Propterea quod steriles arenæ maxime littorales, nec idoneæ ad sementem. Oenone Paridi apud Ovid.
   Quid facis, Oenone, quid arenæ semina mandas ?
   Non profecturis littora bobus aras.
Atqui in Brabantia sunt agricolæ tam industrii, qui sitientissimas arenas cogant & triticum ferre.
[Lib. I cap. 8] Otros dezian ; In saxis seminas : arenas mandas semina : quando uno toma entre manos obra esteril, de la qual no se ha de esperar provecho, ni fruto ninguno.
[I.iv.54] In saxis seminas Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Κατὰ πετρῶν σπείρεις, id est, In saxis sementem facis. Nam hoc terræ genus fere sterile est, vel quia non potest aratro proscindi, vel quia, quod satum est, non habet, quo radices agat. [Lib. I cap. 8] Otros dezian ; In saxis seminas : arenas mandas semina : quando uno toma entre manos obra esteril, de la qual no se ha de esperar provecho, ni fruto ninguno.
[I.iv.59] Ferrum natare doces Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Σίδηρον πλεῖν διδάσκεις, id est, Ferrum fluitare doces. De iis, qui rem conantur, quæ, repugnante natura, nequaquam fieri possit. [Lib. I cap. 8] Tambien dezian : Ferrum natare doces, quando uno enseñava cosa à otro à quien naturaleza repuñava : […]
[I.iv.87] Surdo canis. Surdo fabulam narras Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Eandem vim habet, Κωφῷ ᾄδεις, id est, Surdo canis. Virgilius in Bucolicis :
   Non canimus surdis, respondent omnia sylvæ.
Horatius :
   – Narrare putaret asello.
   Fabellam surdo.
Terentius in Heautontimorumeno :
   Ne ille haud scit, quam mihi tunc surdo narret fabulam.
Item T. Livius de bello Macedonico libro 10. Quæ vereor, ne vanis auribus cecinerint. Æschylus in Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβαις :
   Ἤκουσας ἥ οὐκ ἤκουσας, ἥ κωφῇ λέγω. i.
   An audisti, an non audisti ? num surdo loquor ?
Adlusit huc Ovidius Amorum lib. 3.
   Quid juvat ad surdas si cantet Phemius aures ?
   Quid miserum Thamyram picta tabella juvat ?
Ortum videtur à ridiculo casu, quo sæpe fit, ut hospes incidat in surdum, quem percunctetur multa, ridentibus iis, qui surdum noverunt.
[Lib. I cap. 4] No entiendo aver escrito este tractado para los ya professos, porque se cierto no reciveran en sus cabeças, mas de lo que deprendieron en sus tiernas edades : y que el darles reglas, es un sembrar en arena, y un cantar al sordo [marg. : Narare fabulam Surdo prov. arare littus].
[I.v.65] Umbram suam metuit Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Τὴν αὑτοῦ σκιὰν φοβεῖσθαι, id est, Suam ipsius umbram metuere, dicuntur, qui pueriliter trepidant, ubi nihil omnino sit periculi. Translatum vel ab his, qui forte conspecta corporis sui umbra, subito expavescunt. Vel a melancholicis quibusdam, qui, autore Aristotele, propter oculorum imbecillos spiritus, in aere proximo veluti suam quandam imaginem contemplantes, arbitrantur sese suos videre manes. Socrates in Phædone Platonis : Tu vero tuam, quemadmodum dici solet, metuens umbram, id est, tibi ipsi diffisus. Q. ad Ciceronem de Consulatu petendo : Alter vero, quo, dii boni, splendore est. Primum nobilitate eadem, qua Catilina. Num majore ? Non, sed virtute. Quamobrem, qui manium umbram suam metuit, hunc negliges quidem. Quanquam is locus non uno modo erat depravatus in codicibus. Plutarchus Symposiacorum problematum decade septima, Τὸ μὲν τῆς σκιᾶς ἀναινόμενος ὄνομα καὶ δυσχεραίνων, ἀληθῶς σκιὰν δόξει φοβεῖσθαι. id est. Qui umbræ nomen refugiat, ac moleste ferat, is vere umbram videbitur formidare. Agit autem de umbris ita vocatis, qui non ipsi vocati à convivatore, sed vocatum sequentes, adeunt convivium. [Lib. I cap. 12] Y quando uno teme qualquiera pequeño indicio [marg. : Timidior Pissandro], podemos dezir : Muscas metuit præter volitantes : ò quiça mas à proposito serà el dezir, Umbram suam metuit.
[I.v.66] Vel muscas metuit prætervolitantes Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Proverbialis esse videtur hyperbole, quam refert Aristoteles septimo de repub. lib. Ἀλλὰ δεδιότα μὲν τὰς παραπετομένας μυίας. id est, Qui muscas, inquiens, etiam prætervolitantes metuat. id est , quamvis frivola de causa. Idem similem quandam commemorat in Moralium septimo, loquens de iis, qui usque adeo natura sunt timidi, ut, etiam si sorex obstrepat, protinus expavescant. [Lib. I cap. 12] Y quando uno teme qualquiera pequeño indicio [marg. : Timidior Pissandro], podemos dezir : Muscas metuit præter volitantes : ò quiça mas à proposito serà el dezir, Umbram suam metuit.
[I.vi.73] Fecem bibat, qui vinum bibit Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Haud dubium, quin proverbialiter dixerit Aristophanes in Pluto, fæcem epotandam eidem, qui vinum ebrius ebiberit, id est, qui fruitus sit optimis, eundem boni consulere debere deteriora.
   Ὅμως δ᾿ ἐπειδὴ καὶ τὸν οἶνον ἠξίους
   Πίνειν, συνεκποτέον ἐστὶν τὴν τρύγα. id est.
   At, ubi haud gravatus bibere vinum es, fæx item
   Tibi nunc eidem est ebibenda scilicet.
Verba Chremyli de muliere, quæ quondam vernans, ac florens ætate placuerat, tum anus fastidiebatur à juvene.
[Lib. I cap. 13] De modo que [marg. : Prov. c. 10. 12], Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confussionis : & qui seminat iniquitatem, metet mala [marg. : Fecem bibat, qui vinum bibit].
[I.vii.29] Ab equis ad asinos Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἀφ᾿ ἵππων ἐπ᾿ ὄνους, id est, Ab equis ad asinos. Ubi quis à studiis honestioribus ad parum honesta deflectit, veluti si quis è philosopho cantor, è mercatore caupo, ex œconomo coquus, è fabre fieret histrio. Quadrabit item, ubi quis è conditione lautiore ad abjectiora devenerit. Procopius sophista in epistola quapiam : Τὸ δὴ λεγόμενον, ἀφ᾿ ἵππων ἐπ᾿ ὄνους μεταβεβήκαμεν, id est, Juxta proverbium, ab equis ad asinos transivimus. [Lib. I cap. 7] He visto à muchos ya hombres maduros y de dias, dexar del todo su primera profession y darse à deprender Musica, à los quales muchas vezes acontece ser tenido por locos, y por hombres de poco entendimiento [marg. : Ab æquis ad asinos. Prov.] : […]
[I.ix.3] Timidior Pisandro Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Δειλότερος Πεισάνδρου, id est, Timidior Pisandro. Dicebatur olim & hoc in immodice formidolosos. Aiunt autem Pisandrum fuisse quempiam prodigiosa timiditate, adeo, ut anxius esset, ne suam ipsius animam alicubi videret, quæ se vivum reliquisset. Idem videtur esse cum illo Ciceronis, Umbram suam metuere. [Lib. I cap. 12] Y quando uno teme qualquiera pequeño indicio [marg. : Timidior Pissandro], podemos dezir : Muscas metuit præter volitantes : ò quiça mas à proposito serà el dezir, Umbram suam metuit.
[I.ix.35] Cauda de vulpe testatur Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἡ κέρκος τῇ ἀλώπεκι μαρτυρεῖ, id est, Cauda de vulpe testificatur. In eos dici solitum, qui pusilla in re, cujusmodi sint, declarant. Est autem vulpi cauda pro corpore major, ac pilosior, ut non sit facile celare. Alioqui canis videri possit. Unde quadrabit de exitu declarante, cujusmodi fuerint reliqua. Quidam primo aggressu agni, in eventu vulpes comperiuntur. [Lib. I cap. 2] Y quiça quiso aludir al proverbio latino, Cauda de vulpe testatur.
[I.ix.63] Endymionis somnum dormis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἐνδυμίωνος ὕπνον καθεύδεις, id est, Endymionis somnum dormis. In eos quadrabit, qui sese immodico somno saginant, aut qui diuturno in otio versantur, nec ullis se negotiis exercent, sed mollem, feriatamque agunt vitam. Natum à fabula notissima Endymionis. is erat puer apprime formosus, ac Lunæ adamatus. Cui quidem illa à patre Jove precib. impetravit, ut, quidquid optasset, id ferret. Optavit Endymion, ut perpetuum dormiret somnum, ἀθάνατος, καὶ ἀγήρως μένων, id est, Immortalis perseverans, & expers senii. Usus est hoc adagio Aristoteles decimo Moralium libro, […]. Cicero libro de Finib. quinto, […]. Idem Tusc. quæst. lib. 1. […] [Lib. I cap. 8] […] en ellos se viene à verificar el refran de Dyogeniano [marg. : Proverbio] ; Endymionis somnum dormis, que es, duermes el sueño de Endymion ; el qual fue un hombre muy negligente, floxo, y sin arte ; hombre para poco, y de hecho dormillon en qualquiera manera : que para estar ocioso, y no hazer nada, pidio à Jupiter le diesse un perpetuo sueño [marg. : Laer. lib. 2. Arist. lib. 10. moral. Cic. lib. 5. de finib. & 1. Tuscul. qu.].
[I.x.41] Ex stipula cognoscere (1575) Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἐκ τῆς καλάμης γινώσκειν, id est. E stipula judicare, dicimus, quoties è vestigiis quibusdam in senecta reliquis, conjecturam facimus, cujusmodi quis fuerit in adolescentia, translata metaphora ab segetibus. Homerus in ξ. Odisseæ.
   Ἀλλ᾿ ἔμπης καλάμην γέ σ᾿ ὀίομαι εἰσορόωντα
   Γινώσκειν. id est :
   Attamen inspecta stipula te suspicor illud
   Conjicere.
Utitur hoc adagio Lucianus in Pseudomante, quem nos olim Latinum fecimus. Aristoteles in Rhetoricis καλάμην senectam interpretatur. Ὅταν γάρ, inquit, τὸ γῆρας εἶπε καλάμην, ἐποίησε μάθησιν, καὶ γνώσιν διὰ τοῦ γέροντος, ἄμφω γὰρ ἀπηνθηκότες, id est. Etenim cum senectam dixit culmum, senem ostendit ac repræsentavit. Nam utrique defloruerunt. Aristophanes in Vespis non dissimili figura usus est :
   Ἀλλὰ ἐκ τῶν λειψάνων
   Δεῖ τῶνδε ῥώμην νεανικὴν ἔχειν. id est :
   Verum è reliquiis robur horum colligi
   Juvenile oportet.
Dicimus item, ex fragmentis, ex ruina rem cujusmodi fuerit conjectare.
[Lib. I cap. 9] En aquellas cosas nos queremos deleytar, en las quales nos deleytamos en la mocedad ; y los antiguos y modernos escriptores latinos suelen dezir : Ex stipula cognoscere : para dezir que de la vejez se ha de juzgar, que tal à sydo un hombre en su mocedad.
[II.i.12] Difficilia, quæ pulcra Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Δύσκολα τὰ καλά, id est, Ardua, quæ pulcra. Extat apud Platonem in Hippia majore in calce dialogi, Τὴν γὰρ παροιμίαν ὅ τί ποτε λέγει τὸ, χαλεπὰ τὰ καλά, δοκῶ μοι εἰδέναι, id est, Nam, quod ait proverbium, difficilia esse, quæ pulcra sunt, videor mihi intelligere. Et in Cratylo, circa initium : Παλαία παροιμία, ὅτι χαλεπὰ τὰ καλά ἐστιν, id est, Vetus proverbium est, difficilia esse, quæ sunt egregia. […] Nec absurde quis referat ad celeberrimam illam Hesiodi sententiam :
   Τὴν μέν τοι κακότητα καὶ ἰλαδὸν ἔστιν ἑλέσθαι
   Ῥηιδίως, ὀλίγη μὲν ὁδός, μάλα δ᾿ ἔγγυθι ναίει.
   Τῆς δ᾿ ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν
   Ἀθάνατοι, μακρός τε καὶ ὄρθιος οἶμος ἐπ᾿ αὐτήν
   Καὶ τρηχὺς τὸ πρῶτον, ἐπὴν δ᾿εἰς ἄκρον ἵκηαι
   Ῥηιδίη δἤπειτα πέλει χαλεπή περ ἐοῦσα. id est :
   Omnino vitium facile est contingere cuivis.
   Est via ad id brevis, & vicina in sede moratur,
   Contra virtutem sudoribus undique divi
   Præsepsere, & longus ad hanc, perque ardua callis,
   Asper & est primum : sed, ubi alta cacumina victor
   Contigeris, jam fit facilis, licet ardua dudum.
[…].
[Lib. I cap. 12] Hesiodo poeta muestra [marg. : Con facilidad se alcançan los vicios, y con dificultad las virtudes], que los vicios muy faciles son de alcançar diziendo,
   Omnino vitium facile est contingere cuivis :
   Est via ad id brevis, & vicina in sede moratur.
y las virtudes muy difficiles.
   Contra, virtutem sudoribus undique divi
   Præsepsere, & longus abhanc perque ardua callis,
   Asper & est primum : sed ubi alta cacumina victor
   Contigeris, jam fit facilis, licet ardua dudum.
De aqui vinieron à dezir los sabios [marg. : Proverb.] : Difficilia quæ pulchra.
[II.i.16] Plena manu Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Plena manu, pro eo, quod est, ampliter, copiose, prolixe, minimeque maligne. Translatum ab iis, qui non minutim, & parce, sed plena manu largiuntur. Cicero ad Atticum libro 2. At hercle alter familiaris tuus Horatius, quam plena manu, quam ornate nostras laudes in arte sustulit. Seneca in Declamationibus : Liberaliter hodie & plena manu faciam. Idem in ludicro, quod scripsit in Claudium Cæsarem : At Lachesis, quæ & ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, & Neroni multos annos donat. Fit lepidius, quo magis ad animi res transfertur. [Lib. I preambulo] Sucede esto unas vezes porque no han tenido tiempo para leer semejantes cosas ; otras, porque les paresce tiempo no bien gastado ; y aun otras, porque hallan mal à comprar tales libros, ò les falta con que comprarlos : à estos pues les doy aqui las manos llenas [marg. : Plena manu prov.], […]
[II.i.23] Compressis manibus Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Compressis sedere manibus, dicitur in ociosos, & nihil aliud, quam sua fata, deplorantes. Titus Livius ab urbe condita libro 7. Cur veteranus dux fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas. [Lib. I cap. 13] […] y es que quien sembra en mocedad trabajando, lo recoge despues, en el corso de su vida, descansando y gozandose de las virtudes que tiene : mas quando uno estase con la mano à la cinta, en manera se pueda dezir [marg. : Prover. para dezir, que uno estase ocioso], Sedet ad Eurotam ; Compressis manibus sedet ; semper manum habet sub palio : este tal digo, se coge los frutos de la ociosidad, que son mil verguenças y desaventuras.
[II.ii.49] Falces postulabam Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἄμας ἀπῄτουν, id est, Falces postulabam. In eos, qui respondent id, quod ad rem nihil attinet. Plutarchus in commentario, Περὶ ἀδολεσχίας admonet, ut qui velit accurate respondere, mentem rogantis diligenter perdiscat : ne illud fiat, quod proverbio dici consuevit Ἄμας ἀπῄτουν. Est autem senarius proverbialis apud Suidam, & Zenodotum :
   Ἄμας ἀπῄτουν, οἱ δ᾿ ἀπηρνοῦντο σκάφας, id est,
   Falces petebam, at hi ligones denegant.
Videtur hinc natum, quod agricolæ cuipiam, à vicino falcem commodato petenti, negaverit ille, sibi ligonem esse domi. Theocriti scholiastes in Pastoribus annotavit, Atticis ἄμην dici, quod communis Græcorum lingua vocat δίκελλαν, sive σκαπάνην, id est, ligonem, quod si σκάφη, idem significat, quod σκαπάνη, ridiculum erit in responso, perinde, ac si quis petenti gladium, neget se habere ensem. Sunt, qui sentiant σκάφην esse poculi genus, aut vasis cavi.
[Lib. I cap. 10] […] el qual, pidiendole un vezino suyo le prestase la hoz, respondio que no tenia hachuela en su casa : cuya respuesta desapropositada tocaron Suyda y Zenodoto, diziendo ; Falces petebam, at hi ligones denegant.
[II.ii.82] Quam quisque norit artem, in hac se exerceat Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
M. Tull. Tuscul. quæst. lib. 1. Sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, hæc magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo proverbio Græcorum præcipitur,
   Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.
Hactenus Cicero. […] Porro versus, quem Latine refert M. Tullius est apud Aristophanem in fabula, cui titulus Σφῆκες. is est ejusmodi :
   Ἔρδοι τις ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην. id est,
   Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat :
Quo quidem loco interpres admonet, inter proverbia celebrari. […] Athenæus lib. 8. Cum Ptolemæus cum Stratonico citharœdo contentiosius disputaret de citharistica, Ἕτερον, ἔφη, ἐστίν ὦ βασιλεῦ, σκῆπτρον, ἕτερον δὲ πλῆκτρον, id est, Aliud est, inquit, rex, sceptrum, aliud plectrum. Et apud Plinium lib. [3]5. cap. 10. Apelles Alexandro Magno, in officina multa imperite disserenti de pictura, comiter suasit silentium, admonens, illum rideri à pueris, qui colores terebant.
[Lib. I cap. 7] Assi mesmo leemos en el octavo de Atheneo, que disputando Ptolomeo Rey de Egypto con Stradonio cytharedo, del tañer la cythara, dixo el cytharedo [marg. : Ptolomeo reprehendido de un cytharedo] : Aliud est Rex sceptrum, aliud plectrum. Y de aqui tuvo principio el proverbio : Quam quisque norit artem in hac se exerceat.
[II.iii.13] Argenti fontes Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἀργύρου κρῆναι λαλοῦσιν, id est Argenti fontes loquuntur. Hoc adagio notabantur ii, qui stolide quidem atque indocte, sed arroganter tamen & confidenter loquerentur, opibus videlicet suis freti. Vulgus enim divitum dulci, ut ait Horatius, fortuna ebrium, hoc quoque putat suis divitiis deberi, ut quidquid dixerint, id protinus velut eruditum, omnes suspiciant & approbent. Quod notans Flaccus ;
   – Meæ, inquit, contendere noli,
   stultitiam patiuntur opes.
Item alibi :
   Et, quidquid volet, hoc veluti virtute paratum,
   Speravit magnæ laudi fore.
Huc pertinet & mimus ille neutiquam inuenustus,
   Fortuna, quem nimium fovet, stultum facit.
Item illud ex Antiphane, apud Stobæum,
   Ὁ δὲ πλοῦτος ἡμᾶς, καθάπερ ἰατρὸς κακός,
   Τυφλούς, βλέποντας παραλαβών, πάντας ποιεῖ. id est,
   Opes enim nos, sicuti medicus malus,
   Ubi receperint, reddunt videntes illico cæcos.
In eandem sententiam Menander in seipsum lugente :
   Τυφλὸς ὁ πλοῦτος, καὶ τυφλοὺς ἐμβλέποντας εἰς αὐτὸν δείκνυσιν. id est,
   Cæcæ divitiæ, atque eos, qui se intuentur, cæcos reddunt.
Rursum illud ejusdem :
   Ὑπερήφανόν που γίγνεται λίαν τρυφή,
   Ὅτε πλοῦτος ἐξώκειλε τὸν κεκτημένον,
   Εἰς ἕτερον ἦθος, οὐκ ἐν ᾧ τὸ πρόσθεν ἦν. id est,
   Nimis insolens tum redditur lascivia,
   Quoties opes qui possidet, mores repens
   Mutat in alienos pristinis contrarios.
[…]
[Lib. I cap. 11] […] y assi entre los muchos proverbios que ay, tenemos uno à este proposito que dize ; Argenti fontes loquuntur : el qual alude à los que iñorantemente hablan, mas con arrogancia y confiança ; confiandose en las riquezas que tienen ; casi que les convenga dezir todo lo que ellos quisieren : presumiendo, que todo sea dicho à proposito. Lo qual nota Oracio el poeta, diziendo assi.
   Meæ (inquit) contendere noli,
   Stultitiam patiuntur opes :
y en otro lugar dize :
   Et quidquid volet, hoc veluti virtute paratum,
   Speravit magnæ laudi fore…
mas Mimo in venust. dize mas claro, y es :
   Fortuna quem nimium fovet, stultum facit.
y aquel otro en el antipha acerca de Stobeo, dixo
   Opes enim nos sicuti medicus malus,
   Ubi receperint reddunt videntes illico cæcos.
En esta mesma sentencia esta diziendo Menandro. Cæcæ divitiæ, atque eos qui se intuentur, cæcos reddunt : y en otra occasion dize :
   Nimis insolens tum redditur lascivia,
   Quoties opes qui possidet, mores repens
   Mutat in alienos pristinis contrarios.
[II.iii.34] Tibicinis vitam vivis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Αὐλητοῦ βίον ζῇς, id est, Tibicinis vitam vivis. In eum jaciebatur, qui laute quidem, sed alieno viveret sumptu. Tibicines enim, quoniam in sacris olim adhibebantur, adesse solent & in cenis pontificalibus, idque immunes. De hoc hominum genere, ni fallimur, sentit Aristoteles, quærens in Problematis, quamobrem τεχνῖται Διονυσιακοί, i. Artifices Bacchanales, vix unquam bonæ frugis esse consueverint. Reddit autem triplicem rationem. Sive quod necessariis artib. magnam vitæ partem occupati, non dant operam philosophiæ præceptis : Sive quod assidue in deliciis, ac volutatib. vitam agunt : Sive quod egestas etiam ipsa ad vitia propellit. Problema refertur à Gellio, lib. Noctium Atticarum 20. De tibicinibus, qui Roma Tibur secesserant, narrat T. Livius primæ decadis libro 9. Posteaquam perpelli nequibant, inquit, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum, eos aggrediuntur. Die festo alii alios, per speciem celebrandarum cantu epularum, invitant, & vino, cujus avidum ferme genus est, oneratos sopiunt, atque in plaustra somno victos conjiciunt, ac Romam deportant. Nec prius sensere, quam, plaustris in foro relictis, plenos crapulæ lux eos oppressit. Refertur à Diogeniano, &Suida. Musice vivere, dixit Plautus, pro eo, quod est, voluptariam, & otiosam agere vitam. Huc respexit Terentius : Vide otium & cibus quid faciat alienus. Item Alexis apud Athenæum in Commorientibus.
   Οὕτω τι τἀλλότρι᾿ ἐσθίειν, ἐστὶ γλυκύ. id est,
   Usque adeo dulce est devorare, non tua.
Et illud apud eundem Theopompi.
   – Εὐριπίδου τἄριστον οὐ κακῶς ἔχον,
   Τἀλλότρια δειπνεῖν τὸν καλῶς εὐδαίμονα.
   – Sane eleganter dixit hoc Euripides,
   Felicem eum esse, aliena qui usque cenitet.
[Lib. I cap. 10] […] el qual de otro cosa no sirve que de hazer la vida en plazeres y siempre en fiestas, y como el comun refran dize ; Tibicinis vitam vivit : […]
[II.iii.48] Homo bulla Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Πομφόλυξ ὁ ἄνθρωπος, id est, Homo bulla. Proverbium hoc admonet, humana vita nihil esse fragilius, nihil fugacius, nihil inanius. Est enim bulla tumor ille inanis, qui visitur in aquis momento temporis enascens simul & evanescens. M. Terentius Varro in præfatione, quam scripsit in libros De agricultura. Cogitans, inquit, esse properandum, quod, si, ut dicitur, homo est bulla, eo magis & senex. Annus enim octogesimus admonet me, ut sarcinas colligam, antequam proficiscar è vita. […] [Lib. I cap. 11] Y ansi para mostrar la fragilidad y vildad del hombre y su poco durada, los antiguos le asemejaron à aquellas besigas y bullores llenos de viento, que suelen hazer las aguas ; las quales de repente parecen, y de repente desparecen : de aqui acerca de Varon [marg. : Lib. de re rustica], se puso en platica el proverbio, Homo bulla.
[II.iv.30] Sui cuique mores fingunt fortunam Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Cornelius Nepos in vita Pomponii Attici : Itaque hic fecit, ut vere dictum videatur, [sui] cuique mores fingunt fortunam. Et paulo post in eodem opere. Supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. E medio videtur sumpta sententia. Nam plerunque videmus mala malis evenire, digna dignis, idque vulgo dictitant, Malus malum reperit, & Κακοῖς τρὶς κακά, id est, Malis, ter mala. Attestatur &t versiculus proverbialis :
   Ἐσθλῷ γὰρ ἀνδρί τ᾿ σθλὰ καὶ διδοῖ θεός. i.
   Viro bono fortuna suppeditat bona.
[…] Fulgentius in commentariis Virgilianis citat ex Telesiaco Carneadis, Omnis fortuna in sensu sapientis habitat. Opinamur, idem esse, quod adducit M. Tull. paradox. 5. Tametsi locus is habetur mendosus, emendandus tamen ad hunc modum : Cui quidem etiam quæ vim habet maximam, fortuna ipsa cedit, & sicut sapiens poeta dixit, Suis cuique moribus fingitur. Sentit enim fortunam fingi cuique suis moribus.
[Lib. I cap. 11] Que todo hombre sea artifice y official de su suerte buena ò mala que sea, los dichos antiguos nos lo declaran ; por quanto por una parte dizen [marg. : Prov.] : Malus malum reperit ; y por otra : Viro bono fortuna suppetitat bona : […] y concluyremos con Telesiaco Carneades, diziendo : Omnis fortuna in sensu sapientis habitat.
[II.iv.57] Nihil ad Bacchum Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Οὐδὲν πρὸς Διόνυσον, id est, Nihil ad Bacchum. Ubi quis nugatur, quæ ad rem præsentem nihil attinent. Adagionis origo varia traditur. Zenodotus ait, antiquitus in choris Dithyrambos in Bacchum cani solitos. Deinde poetas, mutata consuetudine, Ajaces, centauros, atque id genus fabulas cœpisse describere. Proinde spectatores per risum acclamasse. Nihil ad Bacchum. […] [Lib. XXI cap. 26] A sido necessario el aver tocado todo esto, porque ay unos, que parece tengan hecho voto de no hazer cantar cosa à proposito ; y los quales descuydadamente mantienen el dicho antiguo, Nihil ad Bacchum.
[II.v.76] Cantilenam eandem canis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Τὸ αὐτὸ ᾄδεις ᾆσμα, id est, Cantilenam eandem canis. De eo, qui molestus est, sæpius eadem inculcans. Nihil enim odiosius, quam quod semper idem est. Dorio leno in Phormione Terentiana, Cantilenam eandem canis. &, Mirabar si quid adferres novi. Familiare poetis est, nuncium, cantilenam appellare. Euripides in Ione :
   Σίς ἥδε Μοῦσα χὠ φόβος τίνων πέρι. id est :
   Quæ cantio hæc, quibusve de rebus metus ?
Idem in Hecuba :
   Ἥξει τι μέλος γοερὸν γοεραἶς. id est :
   Aliqua accedet cantio tristis tristibus.
Sumptum est à cantoribus, qui, si quando diutius eandem occinant cantionem, tædium adferunt auribus. Proinde periti subinde variant carminis genus, quo satietatem devitent.
[Lib. XXI cap. 24] […] ò assi, Cantilenam eandem canis : proverbio usado para dezir que uno anda siempre molestando con una mesma materia.
[II.vi.25] Timidi nunquam statuerunt trophæum Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
   Ἀλλ᾿ οἱ γὰρ ἀθυμοῦντες ἄνδρες, οὔποτε.
   Τρόπαιον ἐστήσαντο.
id est :
   At enim trophæum nobile haud unquam viri
   Statuere pavidi.
Suidas ex Eupolide citat. Usurpatur à Platone in Critia : Ἀλλὰ γὰρ ἀθυμοῦντες ἄνδρες οὔπω τρόπαιον ἔστησαν. Apte dicetur in eos, qui per animi socordiam, inertiamque nihil egregium, nihil arduum audent aggredi ; aut qui periculi metu à magnis abstinent negotiis, cum insignis gloria non nisi magnis periculis contingat. Neque triumphum egit quisquam, qui non sit ausus Martis eventum experiri. Profertur & illud in timidos è Sophocle : Πάντα γάρ τοι τῷ φοβουμένῳ ψοφεῖ, id est, Formidoloso strepunt omnia.
[Lib. I cap. 12] Y porque los pusilanimes y viles de animo nada hazen que tenga del difficil ni del peligroso ; antes huyendo los peligros y difficultades, se contentan estar siempre en un mesmo ser, y no alçar à mayor grado : de aqui es, se puso en sentencia aquel dicho antiguo, Timidi nunquam statuerunt tropheum.
[II.vi.34] Cimmeriæ tenebræ Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Multam obscuritatem, aut animi caliginem Cimmerias tenebras appellant. Lactantius Institutionum divinarum lib. 4. O cæcum pectus, ô mentem Cimmeriis, ut aiunt, tenebris atriorem. Et hunc velut æmulatus divus Hieronymus, ut Lactantianæ admirator eloquentiæ, Rogo, inquit, quæ tanta est cæcitas, & Cimmeriis, sicut aiunt, tenebris involuta ? Natum adagium à Cimmeriæ regionis prodigiosa obscuritate. De qua Strabo lib. Geographiæ 1. scribit in hunc modum : […] [Lib. I cap. 10] […] es de considerar que la iñorancia no puede dar otra cosa mas [marg. : Daños de la iñorancia] ; que affrenta, verguença, deshonra, infamia, baxeza, vileza, pobreza, miseria, y mayores oscuridades que las tinieblas de Egypto [marg. : Tenebræ cimeriæ pr.] : […]
[II.ix.43] Pulverem oculis offundere Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Pulverem ob oculos offundere dicitur, qui de industria rem obscurat, & adversario judicium eripit. Traductum videtur à militia. Sæpe fit enim, ut hostis, data opera, pulverem cieat in hostem. Hac arte Sertorius Romanus Cacitanos, (ut Græcus habet Characitanos) quosdam vicit, auctore Plutarcho, cujus rei mentionem fecimus in adagio de Cæcia nubes attrahente. Utitur hoc proverbio præter alios divus Hieronymus in Epistolis. M. Tullius gloriatur se in actione quadam judicibus tenebras offudisse. Est apud Plautum in Milite, simile quiddam de glaucomate oculis oborto. [Adresse aux lecteurs] […] y segun el proverbio de los Griegos ; Pulverem oculis effundunt : de modo que, bien considerado, podemos dezir dellos ; Non in carta, sed in aqua, scribunt.
[II.x.31] Manum habere sub pallio Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Manum habere sub pallio dicuntur, qui languent otio. Quinctilianus libro duodecimo damnat eos, qui nunquam commoventur inter agendum, semperque manum, quod aiunt, habent sub pallio. Quapropter, inquit, mihi falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues & lucidos & significantes, sed quadam eloquentiæ frugalitate contentos, ac semper manum intra pallium continentes. Hactenus Fabius. Sumtum est à gestu rhetorum. Nam qui languent, manum occultant sub pallio, qui commoti sunt, proferunt : & agitatione manus brachiique pronunciabantur ea quæ contentionis plusculum haberent. Subindicat hoc & Æschines in oratione contra Timarchum, de sobrietate priscorum rhetorum loquens : Ὥστε ὃ νυνὶ πάντες ἐν ἔθει πράττομεν, τὸ τὴν χεῖρα ἔξω ἔχοντες λέγειν, τότε τουτὶ θρασύ τι ἐδόκει εἶναι, καὶ εὐλαβοῦντο αὐτὸ πράττειν. id est, Itaque quod nunc omnes ex more facimus, ut inter dicendum manum extra pallium habeamus, tum temporis confidentiæ tribuebatur, ac verebantur id facere. Addit Salamine spectari statuam Solonis manum intra pallium habentis. [Lib. I cap. 13] […] y es que quien sembra en mocedad trabajando, lo recoge despues, en el corso de su vida, descansando y gozandose de las virtudes que tiene : mas quando uno estase con la mano à la cinta, en manera se pueda dezir [marg. : Prover. para dezir, que uno estase ocioso], Sedet ad Eurotam ; Compressis manibus sedet ; semper manum habet sub palio : este tal digo, se coge los frutos de la ociosidad, que son mil verguenças y desaventuras.
[III.iii.96] Quid de pusillis magna proœmia Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Τί μικρῶν πέρι μεγάλα φροιμιάζῃ, id est, Quid de minutis rebus magna texis proœmia ? Ubi quis in re non magni momenti, verbosa utitur prælocutione. Nam Athenis interdicebat præco dicturis in concione, ne vel præfatione, vel affectibus uterentur, rem modo exponerent, ἄνευ προοιμίων καὶ παθὦν, id est, Absque proœmiis & affectibus. Ut aliquot locis indicat Lucianus. Ad quod allusit etiam Terentius. Etiam proœmium inceptat. Et Horatius :
   Quorsum hæc tam putida tendunt ?
Leviter huc alludens Ælius Spartianus in Ælio Vero : Et quoniam, inquit, nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus enormior esse, quam fabula, de ipso jam loquar. Plutarchus in Apothegmatis Laconicis ad Cleomenem Cleombroti filium refert, qui cum alter quispiam uteretur oratione plus satis prolixa : Τί, inquit, μοι μικρῶν πέρι μεγάλα φροιμιάζῃ ; Ὅσον γὰρ εἴη πρᾶγμα, τοσοῦτον καὶ ὁ λόγος, ᾧ χρῆσαι, id est, Quid mihi de parvis magna facis proœmia ? Nam quanta res fuerit, tanta sit & oratio, qua uteris.
[Lib. III preambulo] Finalmente digo que otros escritores muy pretendidos ay, à los quales se puede preguntar, Quid de pusillis magna proæmia ? ò como en Plutarco se lee [marg. : In Apophthe. Laconic. ad Cleom.] ; Quid mihi de parvis magna facis proæmia ? y esto à causa que hazen mas largo el Prologo, de la obra.
[III.iii.98] Malis ter mala Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Τοῖς κακοῖς τρὶς κακά : id est, Malis ter mala, hoc est, digna dignis eveniunt. Hanc parœmiam aiunt ab hujusmodi quadam fabula profectam. Narrant Attagines aves cum primum è Lydia in Ægyptum essent deportatæ, atque in sylvas dimissæ, coturnicis vocem edidisse, deinde evenit, ut desiccato Nili fluminis alveo pestilentia regionem Ægyptiorum infestaret, magnamque hominum vim absumeret. Inter hæc Attagines vocem edere cœperunt humanam & articulatam, aliquanto majorem puerili, dicentes hæc verba : Τοῖς κακοῖς τρὶς κακά, id est, Malis ter mala. Atque hujus quidem fabulæ auctorem citat Athenæus lib. 9. Socratem in opere De finibus, sic efferens adagium : Τρὶς τοῖς κακούργοις κακά. Circumfertur inter Græcas sententias & hic versus :
   Ἐσθλῷ γὰρ ἀνδρὶ ἐσθλὰ καὶ διδοῖ θεός. i.
   Viro bono bona largiuntur cælites.
Referuntur & hi senarii ex poeta quopiam, in commentariis De audiendis poetis.
   Εἱμαρμένον γὰρ τῶν κακῶν βουλευμάτων
   Κακὰς ἀμοιβάς ἐστι καρποῦσθαι βροτοῖς. id est,
   Consilia si quis destinarit improba,
   Huic necesse est, præmium ferre improbum.
[Lib. I cap. 11] […] y porque segun el merecer sigue el premio, Malis ter mala : esto es, digna dignis eveniunt : y assi leemos entre las sentencias de los Griegos ; Viro bono, bona largiuntur cælites ; y en los comentarios de audiendis poetis, ay estos dos senarios.
   Consilia siquis destinarit improba,
   Huic necesse est, præmium ferre improbum.
[III.iv.19] Ex Academia venis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἀκαδημίηθεν ἥκεις, id est, Ex Academia venis. De severo & composito seu docto. Sumptum à Platonis schola. Quamquam & per Ironiam torqueri poterit in fastuosum, & vultu tetrico philosophum agentem. Quin Athenæus lib. 12. significat dictum in nitidos, & cultu insigni, quod his Plato delectaretur mundiciis. Ita Antiphanes philosophum elegantius cultum ubi depinxisset, apud hunc ipsum : Τί μακρὰ δεῖ λέγειν ; Ὅλως Αὐτὴν ὁρᾶν γὰρ τὴν Ἀκαδημίαν δοκῶ, id est, Sed quid necesse est plura dicere ? Ipsam videre videor mihi Academiam. [Lib. I cap. 7] […] assi, en semejantes occasiones, podriase preguntar à estos nuevos Amphyones, que tanto ha que bolvieron de Salamanca, y lo que se haze en aquella universidad [marg. : Ex Academia venis ? Prov.].
[III.iv.35] Ego tibi de alliis loquor, tu respondes de cepis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἐγὼ σκόροδά σοι λέγω, σὺ δὲ κρόμμυ᾿ ἀποκρίνεις, id est, Ego tibi loquor de alliis, tu respondes de cepis. Similimum illi : Ἄμας ἀπῄτουν, cum aliud respondetur, quam rogaris, vel contra, cum inepte respondetur inepte sciscitanti. Confinia sunt inter sese cepæ, & allia. [Lib. I cap. 10] Tambien el proverbio de Manucio habla con uno destos Cicerones en conserva, y le dize : Ego de aliis loquor, tu respondes de cæpis : yo hablo de ajos, (dize) y tu respuendes de cebollas.
[III.iv.85] Pro eleganti medico malus poeta Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἀντὶ χαρίεντος ἰατροῦ, κακὸς ποιητὴς καλεῖσθαι ἐπιθυμεῖς, id est, Pro venusto medico malus poeta dici cupis. In eum dici solitum, qui non contentus artis suæ professione, in qua locum mediocrem obtinebat, pergit aliena profiteri, in quibus non perinde sit exercitatus, nec parem proinde gloriam reportaturus. Periander quispiam non incelebri fama medicus, & ejus artis vel cum primis doctus, ad poetices studium deflexit, & ineptos quosdam versiculos scribere cœpit. Hinc vulgaris jocus increbuit. Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis tribuit hoc dictum Archidamo Agesilai filio. [Lib. I cap. 7] […] pues ponense al resgo de se conformar con aquel famoso y eccelente medico, el qual (dexando à parte à su Galeno y Avicenna) diose à componer versos con tanta desgracia, que por hazer burla del, dixeronle, que en lugar de buen medico, estudiava para alcançar el nombre de mal poeta. Pro eleganti medico, malus poeta dici cupis [marg. : Buen medico, y mal poeta] ; fue dicho à Periandro da Archidamo hijo de Agesilar : por lo que escrivio Plutarco en los Apophthegmas Laconios.
[III.ix.54] Sine ope divina nihil valemus Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Manca est omnis mortalium industria, omnisque conatus, nisi favor adspiret divinus. Ad id accommodare licebit Homericum illud ex eodem libro,
   Πάντες δὲ θεὦν χατέουσ’ ἄνθρωποι. id est,
   Mortalis divûm auxilium desiderat omnis.
[Lib. I cap. 6] Y assi los antiguos, para dezir que imploremos al ayudo de Dios en nuestros negocios, dezian proverbialmente ; Sine ope divina nihil valemus ; de aqui vino à dezir Homero en el primero de la Illiade. Mortalis divum auxilium desiderat omnis.
[III.ix.99] Divitiæ non semper optimis contingunt Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Qui dicet opes non semper cordatissimis, sed pro fortunæ arbitrio, nunc huic, nunc illi contingere, citabit illud ex Odyss. Z.
   Ζεὺς αὐτὸς νέμει ὄλβον Ὀλύμπιος ἀνθρώποισι,
   Ἐσθλοῖς ἠδὲ κακοῖσιν, ὅπως ἐθέλῃσιν ἑκάστῳ. id est,
   Jupiter emetitur opes mortalibus ipse,
   Sic visum ut fuerit, cuicumque bonove, malove.
Dicuntur à Nausicaa, ad Ulyssem mendicantem : nec illum ob inopiam habet despectui, quæ fortunæ sit imputanda, non homini, si is modo fuerit alioqui cordatus.
[Lib. I cap. 11] Y quiso confirmar que, Divitiæ non semper optimis contingunt.
[IV.ii.99] Malum vas non frangitur Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Κακὸν ἄγγος οὐ κλᾶται, id est, Malum vas non frangitur. Qui deterior, is nonnunquam vivacior, & in periculis tutior. Simili metaphora dicunt & hodie vulgo, malam herbam non perire. [Lib. I cap. 11] Esta es cosa tan conocida, que proverbialmente se dize : Malam herbam non perire, ò assi en esta otra manera ; Malum vas non frangitur : para dezir que un hombre triste y sin provecho de la republica vive, y sin trabajos.
[IV.iii.41] Cæcus auribus ac mente Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Τυφλὸς τά τ᾿ ὦτα, τόν τε νοῦν, τά τ᾿ ὄμματ᾿ εἶ. id est,
   Tu simul & aure, & mente, & oculis cæcus es.
Quadrat in hominem plane stupidum.
[Lib. I cap. 8] […] à uno de aquellos digo, à quien se podia dezir à letras mayusculas ; Tu simul & aure, & mente, & oculis cæcus es.
[IV.iv.60] E patroclis domo venit Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ἐκ Πατροκλέους, id est, E Patroclis domo. In sordidos, sumptum à moribus Patroclis cujusdam Atheniensis, prædivitis quidem, verum impendio parci sordidique, quem vetus comœdia talem ferme depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, cujus verba Suidas quoque refert, qui & proverbium esse vult. Est autem in Aristophanis Pluto. Is cum esset squalidus, incultus & sordibus obsitus, rogatus unde venisset :
   Πόθεν οὖν φράσον Αὐχμῶν βαδίζεις. id est,
   Unde igitur adeo sordidus squalensque venias dicito.
Atque ille respondet :
   Ἐκ Πατροκλέους ἔρχομαι
   Ὅς οὐκ ἐλούσατ᾿ ἐξ ὅτουπερ ἐγένετο. id est,
   E Patroclis domo,
   Qui haud lavit unquam posteaquam natus est.
[Lib. I cap. 8] El qual conocerse ha facilmente en la manera del contratar, porque en las costumbres serà muy grossero, y en el hablar muy gonzo : y de tal manera, que usando del refran antiguo, se le pueda dezir [marg. : Proverb.], Patroclis domo existi : y es que Patroclo fue un hombre grossero, de poco y bobo, que dio lugar al proverbio acerca de los doctos, de llamar à una tal asnina generacion de personas, salir de la sangre y casa de Patroclo.
[IV.viii.17] Scarabeus citius faciet mel Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ad τῶν ἀδυνάτων, classem pertinent, quæ referuntur in Epigrammate Palladæ, Citius mel facit scarabeus aut lac culex.
   Θᾶττον ποιήσει μέλι κάνθαρος ἢ γάλα κώνωψ. id est,
   Mel citius faciet scarabeus, & ante culex lac.
[Lib. I cap. 8] Y para confirmacion de la inabilidad, y tiempo perdido, dezian proverbialmente : Mel citius faciet scarabeus, & ante culex lac.

 ↑  Paolo Manuzio, Appendix adagiorum, quæ addita sunt (1575) :

Supplément à l'édition expurgée des Adages d'Érasme (en ligne) : Adagia quæcumque ad hanc diem exierunt, Paulli Manutii studio, atque industria, doctissimorum Theologorum consilio, atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quae pium, et veritatis Catholicae studiosum lectorem poterant offendere : sublatis etiam falsis interpretationibus, & non nullis, quae nihil ad propositam rem pertinebant, longis inanibusque digressionibus. Quem laborem, a Sacrosancti Concilii Tridentini Patribus Manutio mandatum, Gregorius XIII. motu proprio ita comprovabit, ut omnes Adagiorum libros, una excepta editione Manutiana, prohibeat atque condemnet. Cum plurimis, ac locupletissimis Indicibus Græcis, & Latinis, quorum non nulli nusquam ante hac impressi fuerunt. Cum Licentia et Privilegio (Florentiæ apud Juntas, M. D. LXX.V.)

Hadriani Junii Adagia

[p. 1303] Manum peteris & pedem porrigis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Manum peteris & pedem porrigis. Adagio utitur Hieronymus in Ruffinum. Eo uti possumus in hominem aversi ingenii & præposterum, qui aliud rogatus, aliud & quidem diversum ostendat aut respondet. Convenit cum illo celebri, [grec], id est, Falcem petenti, denegabant sarculum. [Lib. I cap. 10] Destas tales caydas habla Geronimo Santo en la Epist. ad Ruffin. adonde dize ; Manum peteris, & pedem porrigis ; quiere dezir, uno te pide la mano, y tu le das el pie.

Johannis Alexandri Brassicani Jureconsulti Proverbiorum Symmicta

[p. 1370] Rarum, carum Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Plato in Euthydemo. Τὸ γὰρ σπάνιον ὦ εὐθύδημε τίμιον τὸ δὲ ὕδωρ εὐωνότατον, ἄριστον ὄν ὡς ἔφη πίνδαρος, id est, Quod rarum est, Euthydeme, idem etiam magni fit, at aqua, tametsi res sit longe optima, quod Pindarus ait, nihil vilius. Proverbium est & vetustissimum, & hodie usitatissimum, quod χυδαίῳ versu omnibus in ore est : Quod rarum carum, vilescit quotidianum. D. Hieronymus alicubi : Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere est pretiosius. Martialis lib. 1. Epigrammat.
   Rara juvant, primis sic major gratia pomis.
   Hybernæ pretium sic meruere rosæ.
Facit namque fastidium copia, ut inquit Livius, & frigidius amamus semper ea, quibus ubi libeat, potiri fas sit : Huc spectat quod libro ad Herennium tertio Cornificius ait : Usitatæ res facile è memoria elabuntur, insignes & novæ manent diutius. Solis exortus, cursus, occasus, nemo miratur, propterea quod cotidie fiunt, at ecclipses solis mirantur, quia raro accidunt, & solis ecclipses magis quam lunæ, quoniam hæ crebriores fiunt, docet igitur natura se vulgari, & usitata re non exuscitari, novitate vero & insigni quodam negotio commoveri.
[Lib. XXI cap. 24] Cosa cierta es, que las obras que se ven y sienten de quando en quando, y muy pocas vezes, son mas aceptas y agradan mas ; Rarum, carum. La causa desto es, porque ; Omne quod rarum est, plus appetitur : al contrario, Vilescit quotidianum ; y como Aristoteles dize, (Top. lib. 5. Cap. 4) Conturbat audientem quod frequenter dicitur.

Adagiorum Joannis Ulpii Franekerensis Frisii Epitome

[p. 1388] Pulchra apud pueros Simia Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Pulchra (inquit Galenus) semper apud pueros est simia, nos admonens illusionem esse ridiculam puerorum hoc animal illudentium. Poterit autem istud proverbium quoque ad locum, secus judicandi, commode transferri. [Lib. XXI cap. 24] Bien se que las cosas, entre personas que no conocen, siempre son hermosas y estimadas, todas vezes que ellos tomen plazer dellas, y se huelguen con ellas : y esto me lo advierte el refran ; Pulchra apud pueros simia.
[p. 1391] Per eandem lineam serram reciprocare Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Competere videtur in eum, qui semper idem argumentum tractat & eandem cantilenam canit. Sumptum à sectoribus lignorum, qui partes trabium secandas prius solent lineis distinguere : qui si semper hæreant in eadem linea, raro quicquam absolvent. [Lib. XXI cap. 24] Pero quando el Maestro de Capilla no usa curiosidad en hazer cantar diversamente, sino que cada dia haze cantar las mesmas obras, y siempre compone de una mesma manera, se le puede dezir : Per eadem lineam reciprocas serram ; […]
[p. 1395] Studium generat studium, ignavia ignaviam Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Ubi semel bonum opus cœptum est, resumendum est, donec habitum consequamur : quem ubi semel consecuti fuerimus, non erit quod ipsum deserere poterimus, cujusque enim rei dulcedo cui adsueti sumus trahit. Chrysostomus. [Lib. I cap. 13] […] assi como la buena ocupacion abate y modera las perturbaciones, y despierta el animo à empresas altas : assi la ociosidad dexa señorear los apetitos, y es despertadora de los desseos desordinados ; que segun el refran : Studium generat studium, ignavia ignaviam.

Parœmiarum Sylloge Gilberto Cognato Collectore et Interprete

[p. 1399] Voluptas malorum esca Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Vox Platonis gravis in Timæo, [grec], A Cicerone in libello de Senectute, ita expressa : Divinus (inquit) Plato escam malorum voluptatem appellavit, quod ea videlicet homines capiantur ut hamo pisces. Sed à Plauto in mercatore, in Latinum prius versa : Demipho, Sapientum illum dictum te audisse reor sæpius, voluptas est malorum esca, quod ea non minus homines, quam hamo capiantur pisces. [Lib. I cap. 11] [M. T. C.] y en el lib. de senect. dize : Divinus Plato, escam malorum voluptatem appellavit ; quod ea videlicet homines capiantur, ut hamo pisces [marg. : Pla. in merc.].
[p. 1399] Cœna sine sanguine Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Diphilus comicus, cœnam sine sanguine vocavit, quam Plutus terrestrem appellavit. Ambo autem tenuem pauperemque, hoc est, vilibus dapibus instructam mensam intellexerunt, ille obquam ornandam nullæ cæsæ forent animantes, hic ob olera. Carmen autem ipsum Diphili ex Athenæi sexto libro Dipnosophistarum hic apponam :
   Ὅταν με καλέσῃ πλούσιος, δεῖπνον ποιῶν,
   οὐ κατανοῶ τὰ τρίγλυφ´ οὐδὲ τὰς στέγας,
   οὐδὲ δοκιμάζω τοὺς Κορινθίους κάδους.
   ἀτενὲς δὲ τηρῶ τοῦ μαγείρου τὸν καπνόν.
   Κἂν μὲν σφοδρὸς φερόμενος, εἰς ὀρθὸν τρέχῃ,
   γέγηθα, καὶ χαίρω τε καὶ πτερύσσομαι.
   ἂν δὲ πλάγιος, καὶ λεπτός εὐθέως νοῶ
   ὅτι τοῦτό μοι τὸ δεῖπνον ἀλλ´ οὐδ´ αἷμ´ ἔχει.
Inducitur autem parasitus ab eleganti facetoque poeta ita loquens :
   Pisces magni parvulos comedunt. […]
[Lib. I cap. 7] […] viviendo siempre hambrientos y descalços ; pues ponen en execucion el dicho de Plauto, Cœna terrestris : ò como Diphylo Comico dixo, Cœna sine sanguine ; comiendo de ordinario pan y queso y ravanillos : […]
[p. 1400] Cœna terrestris Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
[grec]. id est,
   Si præsentibus non utimur,
   Absentia quærimus, his quidem nostra culpa,
   Illis vero per fortunam privabimur.
Narrat enim se dissentire ab ingenio multorum, qui cum vocati sunt ad cœnam à divite aliquo, fortunatoque homine, statim domum introeuntes laudant triglypha, tecta laqueata, corynthiaque vasa, conjectis in hujuscemodi ornamenta ædium oculis, se namque his rebus spretis, intentis oculis respicere fumum culinæ, quod si ille impetu quodam directo latus sit, se gaudere, ac præ gaudio exultare. Contra autem, si obliquus ac tenuis, ilico cognoscere cœnam, quod ei vehementer dolebat, sanguinem non habituram. A signo igitur ille judicat se male acceptum iri, neque enim hujuscemodi cœna ipsum delectabat. Plautinus contra senex in Captivis, parasitum ludit, ostendens se hujuscemodi cœnam ei daturum : Asper meus victus sane est, cui ille : Sentesne esicas ? Sequitur ; Ægio. Terrestris cœna est. Par. sus terrestris bestia est. Æg. multis oleribus. Par. curato ægrotos domi. Nihil autem inimicitius esse oleribus parasito, & hic declaravit, & apud eundem Græcum comicum in Mercatore, quidam qui accusat alium & pisces & aves, & omnes demum delicatiores escas coementem, Inquit enim sumptibus & voracitate illius fieri, ut ipse, & universa civitas necessario ad olera redigatur, ac pugnent sæpe, contendantque inter se de apiis, ut in Isthmiis fieri solebat : quorum certaminum corona victoriæ præmium erat ex apio. Nam jocatus in hoc lepide est, Inquit : [grec].
[Lib. I cap. 7] […] viviendo siempre hambrientos y descalços ; pues ponen en execucion el dicho de Plauto, Cœna terrestris : ò como Diphylo Comico dixo, Cœna sine sanguine ; comiendo de ordinario pan y queso y ravanillos : […]

 ↑  Polydore Virgile, Adagiorum liber (1521) :

Édition définitive (et en ligne) : Polydori Vergilii Urbinatis adagiorum liber. Ejusdem de inventoribus rerum libri octo, ex accurata autoris castigatione, locupletationéque non vulgari, adeo ut maxima ferè pars primæ ante hanc utriusque voluminis æditioni accesserit ([colophon :] Basileæ ex ædibus Joan. Frobenii, mense Julio, anno M. D. XXI.)
[Proverbium I] Homo homini Deus Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Proverbium istud à Plinio libro secundo capite septimo refertur, à Græcis utique ita dicentibus sumptum ἅνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον. Hoc est, Homo homini Deus. Quale Vergilianum illud, Deus nobis hæc ocia fecit. Namque erit ille mihi semper Deus. Cicero libro de natura Deorum primo : Sed nolo, inquit esse longior, ita concludam, tamen beluas à barbaris propter beneficium consecratas. Et Seneca ad Lucillium epistola nonagesima quinta : Magna seculi laus est, si homo mansuetus hominem adjuvet. Porrò ita antiquitas credidit, iis cum primis habendum divinitatis honorem, qui de genere mortalium essent quoquomodo benemeriti. Adagium igitur admonet, invicem sibi homines prodesse debere. A quo nostrum opusculum placuit potissimum auspicari, ut intelligant primum legentes, quantum ab homine alienum sit homini injuriam facere, pestem aut ullam ab eo proficisci. Quare ego ominibus veluti mihi faventibus, aliquanto liberius hujusmodi proverbiorum sensus eliciendi munus obivi. [Lib. I cap. 42] Los Griegos para mostrar esta obligacion solian dezir [marg. : Prov. Grieg.] ; Homo homini deus, como refiere Plinio en el segundo [marg. : Pli. cap. 7] : y de aqui vino à dezir Vergilio [marg. : Vir. in Tityro].
   … Deus nobis hæc otia fecit :
   Namque erit ille mihi semper deus…
Y Seneca en una epistola ad Lucillum dixo [marg. : Sen. epist. 95] : Magna sæculi laus est, si homo mansuetus hominem adjuvet.
[XII] Lupum auribus teneo Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Hoc vetus adagium à Græco fluxit. Dicunt enim illi λύκον τῶν ὥτων ἕχω, Hoc est, Lupum auribus teneo. Quod apud Teren[tium] in Phormione amator in periculo collocatus usurpavit. Tiberius Cæsar quoque hoc identidem Tranq[uillo] autore utebatur : Postremo Hierony[mus] scribens adversus Joannem Origenistam ait. Nunc vero quasi auribus lupum apprehenderis, nec tenere potes, nec audes dimittere. Nam propter aurium exilitatem lupi haud retineri possunt, de quo etiam M[arcus] Var[ro] in .iii. de Latina lingua meminit. Quod in re ancipiti periculosáque dici solet. Qui enim auribus lupum tenet haud dubie valde animi pendet, ceu qui nec eum dimittere audet, nec sine periculo tenere potest. [Lib. I preambulo] En el texer y urdir esta tela yo me he hallado como colgado, y como quien tenia (como dizen) al Lobo por las orejas [marg. : Lupum auribus tenere. prov. apud Grecos. Hier. advers. Joannem Origenistam & M. Var. in 3. de Latina lingua] ; que ni le puede dexar sin evidente peligro, ni le puede tener sin mucho trabajo.
[XIIII] Multa cadunt inter calicem supremaque labra.
vel, Inter os & offam multum interest
Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Versus Græcus est autore Gel[lio] lib. xii. cap. xvi. παροιμιώδης, πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος και χείλεος ἄκρου. est, Multa cadunt inter calicem supremáque labra. Hoc nostri veteres quam brevissime dicere solebant, Inter os & offam. Quod significat non esse de futuro nimis sperandum. Inde etiam locum habuisse hoc proverbium tradunt, quod vir quidam ætate grandævus dum vineam plantaret à vicino per derisum interrogatus est, cui vineam sereret ? qui quum sibi serere respondisset, ludibrio habitus est, perinde quasi impossibile foret, eum tam diu vivere, ut mustum ex ea gustare posset. Vidit tandem senex ex ea uvas, afferrique sibi præmaturos aliquot racemos & premi jussit, vicinum præterea accersiri, cui calicem musti plenum manu ostendens & jam penè admovens ori, putasti ne, inquit, vinum me ex vinea quam te spectante plantavi, gustaturum ? Inter hæc anhelus puer accurrit descendisse in vineam aprum nunciat, uvasque vastare. Senex deposito calice in vineam properat, comitantur eum vicinus & puer, aprum prosequuntur, qui facto in senem impetu eum necat. Atque ad hunc modum cum calicem jam ferè labiis admotum gustare non potuisset, locum proverbio perquam appositum dedit, non autem ille venator (ut imperiti quidam divinare conati sunt.) [Lib. I cap. 20] […] y quiça estando con la copa en la una y con el flasco en la otra mano, que sera tanto mayor el dolor que tendran ; con que vendran à comprobar, que [marg. : Prover.] : Inter os & offam multum interest : ò como los Griegos dizen, que : Multa cadunt inter calicem supremaque labia.
[XX] Video ursam parientem Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Quoties longo quempiam temporis intervallo vel admodum raro quis videt, dicet proverbialiter, Ursam parientem video. Etenim teste Pli[nio] lib. viii. cap. xxvi. nihil quicquam rarius homines quam parientem vident ursam. [Lib. I cap. 48] Pocas vezes acontece, y tan de rado se puede dezir, Ursam parientem videre, que el reprehensor no tenga aquellos mesmos deffectos, como dicho es ; y avezes esta lleno de otros peores : […]
[XXV] Homo bulla est Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Bullas post cæteras significationes, etiam appellamus tumores illos, qui in aqua, præcipue cum bullit, repente excitantur, & repente evanescunt. Unde illud notissimum ac probatissimum apud Varronem lib. de re rustica primo proverbium legimus. Homo bulla est. Nulla certe fieri verior comparatio potuit ad vitæ humanæ fragilitatem ostendendam, sumus enim similes bullæ, fluxi & momento caduci. [Lib. I cap. 11] Y ansi para mostrar la fragilidad y vildad del hombre y su poco durada, los antiguos le asemejaron à aquellas besigas y bullores llenos de viento, que suelen hazer las aguas ; las quales de repente parecen, y de repente desparecen : de aqui acerca de Varon [marg. : Lib. de re rustica], se puso en platica el proverbio, Homo bulla.
[XLVI] Tanquam Polii folium es Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Polium herba autore Pli[nio] lib. xxi. ca. vii. Inclyta est, Musæi, & Hesiodi laudibus celebrata, ac ad omnia utilis, quæ prorsus miram in se varietatem repentinamque mutationem habet. Ejus enim folia (ut tradunt) mane candida, meridie purpura, Sole occidente cœrulea aspiciuntur. Unde jam proverbii instar inolevit, ut quum volumus quempiam taxare, quod aliud (ut Salustianis verbis utar) stans, aliud sedens sentiat, & varius & mutabilis sit, dicamus. Tanquam Polii folium es. [Lib. I cap. 17] [marg. : La mocedad es mutable] […] que por la mañana una cosa quiere, y otra por la tarde : con que viene dar lugar al refran [marg. : Prov. lat.] : Tanquam poliifolium.
[XLVII] Ubi uber, ibi tuber. Ubi mel, ibi fel Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Hoc adagium luculentur à Plau[to] in Amphytrione his verbis declaratur (ait enim) : Ita diis placitum est. ab eodem culmine voluptas & ei mœror comes sequitur. Quod regnum (est enim rerum omnium vicissitudo) utrumque potissimum habet : ut Dionysii Syracusanorum tyranni exemplum illud celebre demonstrat. Nam illius Democles quidam (ut Cic[ero] in ultima Tuscula[narum] & Hora[tius] in ii. carminum referunt) divitias atque opes vehementer admirabatur, illumque felicem putabat. At Dionisyus qui sibi suarum curarum conscius esset, visne, inquit, Democles quam felix sit vita tyrannica degustare ? Cum ille annuisset, jussit hominem in strato purpura atque auro exornato recumbere, epulasque regio luxu instructas apponi, adesseque illi qui administrarent, pulcherrimos pueros, adeo ut felicissimum illis rebus se putare Democles posset. Verum eodem tempore ex laquearibus triclinii acutum ensem equina seta ligatum supra discumbentis caput pendere curavit. Maximo timore per omnia temporis puncta, afficiebatur Democles, ne in caput suum decideret ensis. Ita tantum abfuit, ut ullam ex tanto rerum apparatu voluptatem ceperit, ut etiam tyrannum oraverit quo sibi abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Quod itidem teste Sueto[nio] Augustus cognoscens de resignando imperio bis cogitavit, quod tamen ne faceret Verg[ilius] suasit. Te quoque Guido, princeps ne tam dira cupido capiat. Est enim pulchrum imperare. Sed bene, (ut tu ipse facis) admodum difficile, id quod Diocletianus dictitare solebat. [Lib. I cap. 11] […] andan travadas una con otra, alegria con tristeza, trabajo con descanso, tranquilidad con desasossiego, pobreza con riqueza, paz con discordia, ignominia con honra, dulce con azedo, hiel con miel, mal con un pequeño de bien. Ansi anda todo el mundo sorteado y mezclado, sin aver en el contentamiento puro ; y con esto buelvo à dezir : Ratio nobis dicat, in totius vitæ quadam veluti tragædia atque comedia, dolores voluptatibus immisceri : y concluyo con el proverbio ; Ubi uber, ibi tuber ; ubi mel, ibi fel.
[XLIX] Nodum in Scirpo quæris Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Scirpi teste Donato lenis junci species sunt, & quoniam nodo carent, hinc factum est proverbium. Nodum in scirpo quæris. De iis, qui in rebus claris atque apertis, difficultatem faciunt. Quod scienter à Teren[tio] in Andria citatur. [Lib. I cap. 18] Y lo que es peor, ay entre estos unos muy subtiles y muy diligentes en buscar el pelo en el huevo, segun dizen los vulgares : ò segun los latinos [marg. : Prov.] : Nodum in scirpo quærunt.
[LX] Nulla dies sit sine linea Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Apelli illi omnium pictori optimo perpetua consuetudo fuit, nunquam tam occupatam diem agendi, quin non lineam ducendo artem exerceret. Ex quo natum est proverbium, ut quum significare volumus, non esse frustra terendum tempus, Nulla sit dies sine linea, dicamus. [Lib. I cap. 14] Para remedio desto conviene en todo caso usar esta diligencia, que es no permitir (segun el refran [marg. : Prover. sacado de Apoles] Nulla dies sit sine linea) se dexe dia en el qual no se tome una breve licion ; […]
[LXIII] Citius mula pariet Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Huic finitimum est illud : Citius mula pariet. Porrò Plinius lib. viii. cap. de mulis ita disserit : Observatum ex duobus diversis generibus, nata tertii generis fieri, & neutri parentum esse similia, eaque ipsa quæ ita nata sunt non gignere in omni animalium genere. Idcirco mulas non parere. Quod etiam testatur Aristo[teles] lib. x. de animalibus qui inquit : Genus mulorum totum est sterile. Extat tamen in annalibus peperisse sæpe, Verum prodigii loco habitum. Quod Appia[nus] Alexandrinus lib. i. in prodigiis accidisse, ante Syllæ ingressum in urbem prodit. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. Item Pli[nius] lib. xxx. cap. ult. (quod non longe ab re est,) quum de quarundam bestiarum miraculis loquitur, pulverem, inquit, in quo se mula volutaverit, corpori inspersum mitigare ardores amoris. [Lib. I cap. 60] Tengase por cosa muy cierta que, Citius mula pariet, que ver à un hombre dormilon y amigo de la cama, à hazer fruto tal en una sciencia, que tenga nombre de eccelente en su profession [marg. : Nunca se viò uno que sea amigo de la cama ser docto y sabio] ; […]
[LXVII] Sus Minervam docet Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Minervam non solum ingenii (ut dictum est) Deam esse poëtæ finxerunt, sed sapientiæ omnes appellant. Quippe quæ ex vertice capitis Jovis nata est, quare Horati[us] in carmine ait, Proximos illi tamen occupavit, Pallas honores. Nam deo nemo proximior est, quàm ipse sapiens. At sus cum omnium animalium immundissimus sit, quid tam impar & indecens ac absurdum est quam suem docere Minervam ? Quoties igitur hominem imperitum videmus qui sapientem docere nitatur, neutiquam illepide hujusmodi proverbio utimur. Quod Hierony[mus] in quadam ad Ruffinum epistola usurpat, qui illud quoque loco adagii in eadem epistola. [Lib. I cap. 4] […] porque (segun el refran) seria un querer instruyr à Minerva, y con mucha razon se me podria dezir [marg. : Prov. Hieron. epis. ad Ruff.], Sus Minervam docet : […]
[LXIX] Tenebræ Cimmeriæ Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Vetus adagium est ab antiqua historia sumptum. Cimmerii enim populi Scytici fuerunt, à quibus Bosphorus Cimmerius nominatus est, quamvis Strabo in vii. geog[raphæ] Cimmerium Bosphorum quasi Cymbrium à Cymbris dictum putet. Cimmeriorum autem clima cum tenebrosum sit, & aër quoque caliginosus, ut testis est idem Strabo in .i. & Tibullus dicens, Cimmeriôn etiam obscuras accessit ad arces. Quis nunquam candente dies apparuit ortu. Hinc deductum est proverbium, Tenebræ Cimmeriæ, in eos, qui tanquam cæci omnis veritatis expertes sunt, quod Lactant[ius] Firmia[nus] lib. divinarum institutionum v. cap. iii. sic scribens usurpat. O cæcum pectus, ó mentem Cimmeriis (ut aiunt) tenebris atriorem, Et divus Hierony[mus] contra Joannem Hierosolymitanum. Rogo, inquit, quæ tanta est cæcitas Cimmeriis, (sicut aiunt) tenebris involuta. Cimmerios etiam Ephorus in Italia fuisse tradit juxta lacum Avernum, & in subterraneis habitasse domiciliis quorum morem patrium esse, ut solem nemo intueatur, Verum nocturno tempore egrediuntur. De quibus Dionysius de situ orbis meminit. Et Festus Pompeius ita scribens, Cimmerii dicuntur homines, qui frigoribus occupatas terras incolunt, quales fuerunt inter Baias & Cumas in ea regione in qua convallis satis eminenti jugo circumdata est, quæ neque matutino neque vespertino tempore sole contingitur. [Lib. I cap. 10] […] es de considerar que la iñorancia no puede dar otra cosa mas [marg. : Daños de la iñorancia] ; que affrenta, verguença, deshonra, infamia, baxeza, vileza, pobreza, miseria, y mayores oscuridades que las tinieblas de Egypto [marg. : Tenebræ cimeriæ pr.] : […]
[LXXVI] Conscientia mille testes Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Nihil equidem est, quod magis penitus hominem introspiciat, ejusque animum noscat, quàm ipsa conscientia, quæ si scelerum conscia est, nos semper sollicitat, & torquet, Juvenale dicente. Et tacita sudant præcordia culpa. Sin bene actæ vitæ non expers est, oblectat, & fovet, atque adversus omnia maledicta tuetur, unde vetus manavit proverbium. Conscientia mille testes. Perinde ac si diceretur, eam vim conscientia habere, quam mille testes. De quo Quintilianus in v. meminit. [Lib. I cap. 63] No es menester denegar lo que ay ; pongan la mano en el seno, y recatarsean que Conscientia mille testes : Que tanto es como dezir, que la conciencia tiene aquella fuerça, como si fueran mil testigos [marg. : Conciencia, y de su fuerça]. Y ansi aunque con la boca digamos lo contrario de lo que es à la verdad, y estamos secretos en nuestras trampas y maldades, ella siempre nos solicita y atormenta : de donde dixo Juvenal : Et tacita sudant præcordia culpa.
[CI] Tecum habita Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Proverbium istud tecum habita à M. Tullio in senectute usurpatur. Significat enim homines suas vires metiri debere & (ut Thales ait, teste Diogene Laërtio,) seipsos noscere. autor Persius, qui ita, inquit, Tecum habita, ut noris quam sit tibi curta supellex. [Lib. I cap. 38] Pues los que no quieren ser el medio desta rueda [marg. : Prov. lat.], acuerdense del Tecum habita de M. Tul. considerando sin afficion sus valores, y lo que saben.
[CII] Hæc est permutatio armorum Glauci cum Diomedis armis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Plinius lib. epistolarum v. scribens ad Flaccum proverbialiter ait, Recipies epistolas steriles, & simpliciter ingratas, ac ne illam quidem solertiam Diomedis in permutando munere imitantis. Pli[nius] hactenus. Hoc ex Homerico poëmate sumptum est, namque in vi. Iliados scribit Glaucum ac Diomedem in medium processisse, ut singulari certamine confligerent. Glaucum deinde post enarratos suos natales, invitatum à Diomede, ut ex hostibus hospites fierent & hospitii necessitudine invicem copularentur. Quod ut cæteri (inquit) intelligant, armaturam permutemus. Et ita inter se arma permutarunt Glaucus aurea quæ centum boum precio taxabantur, Diomedi dedit, à quo accepit ærea quæ novem tantum æstimabantur. Unde ex hac tam impari armorum permutatione, Glaucus stupidus & demens judicatus, Diomedes vero solers & astutus, cum ille jacturam fecerit, hic lucrum. Ex quo quotiescunque alterius rei comparatione dissimili fit muneris permutatio, proverbialiter & commodissime dicimus, Hæc est permutatio armorum Glauci cum Diomedis armis. De quo mentionem facit Plinius, naturalis historiæ lib. xxxiii. quum de commertiis loquitur, & Gellius lib. ii. cap. xxiii. & Mart[ialis] illis versibus. Tam stupidus nunquam, nec tu puto Glauce fuisti, Chalcea donanti, chrysea qui dederas. [Lib. I cap. 12] Quien esto hiziere trucara con mucha ganancia ; pues darà cosa de poco valor, que es el trabajo ; y recibirà otra de mucho valor, que es la virtud ; y con verdad podrase dezir [marg. : Prov.], Hæc est permutatio armorum Glauci cum Diomedis armis.
[CIII] Sedere ad Eurotam Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Romæ fuit porticus Corinthia inter cæteras celebris, ad Circum Flaminium erecta, à Cn[æo] Octavio, dicta Corinthia propter æs Corinthiacum, quod erat in columnis. Dicebatur etiam porticus Persei, quoniam Cn[æus] Octa[vius] ex bello navali contra Perseum, triumphum rettulit. In qua porticu erat tabula picta habens Lacedæmonem & Eurotam fluvium Laconiæ. autor Pli[nius] li. iiii. Unde ignavi illic desidentes dicebantur sedere ad Eurotam. Hinc postea proverbio increbuit, ut sedere ad Eurotam, esset nihil agere. [Lib. I cap. 13] […] y es que quien sembra en mocedad trabajando, lo recoge despues, en el corso de su vida, descansando y gozandose de las virtudes que tiene : mas quando uno estase con la mano à la cinta, en manera se pueda dezir [marg. : Prover. para dezir, que uno estase ocioso], Sedet ad Eurotam ; Compressis manibus sedet ; semper manum habet sub palio : este tal digo, se coge los frutos de la ociosidad, que son mil verguenças y desaventuras.
[CIIII] Hic aureo hamo piscatur Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Jam hoc proverbii loco à luculentissimis viris usurpari audio. Nam Augustus (teste Suetonio) quum minor emolumenti spes quàm damni metus inerat, hujuscemodi minima commoda non minimo sectantes discrimine, similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, quod si hamus decideret, nulla captura damnum rependere posset. Quare quum aliquem itidem facientem videmus, proverbialiter dicere quimus, Hic aureo hamo piscatur. Potest vel longius metaphora generatim ad omnia dispendia trahi, quæ nullo mox queant sarciri compendio. [Lib. I cap. 63] […] y es que con dones y dadivas ganan la benevolencia de unos intercessores, con esperança de alcançar el Magisterio por via dellos : de modo que muy à proposito se puede con el Griego dezir [marg. : Prov. grie.], Hic aureo hamo piscatur.
[CXI] Attice scribis, Laconice scribis Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Attici semper quum ad amicos scribebant, prolixe agebant, Lacones è diverso in scribendo quam brevissimi erant. Unde ab illis ortum est proverbium in eum, qui verbosius agit, ut dicamus Attice scribis. Ab his autem in eum, qui breviter scribit, Laconice scribis, autor Cice[ro] ad Atticum. Ut Aristagoras etiam breve dicendi genus Chilonium vocabat, quoniam Chilon, in loquendo brevis fuisset. Diogenes Laërtius autor lib. i. [Adresse aux lecteurs] Voy imaginando, que una de las causas, porque en España florece muy poco la Musica es, que sus escriptores, Laconice scribunt ; preciandose muy mucho de ser mas que breves en sus Artes musicales ; diziendo, que la elegancia consiste en brevedad ; […]. Ya, sin dezirlo yo, ven el volumen que haze este Tractado ; y sin proceder mas adelante, à primera vista dirà cadauno : Attice scripsisti.
Attici semper quum ad amicos scribebant, prolixe agebant, Lacones è diverso in scribendo quam brevissimi erant. Unde ab illis ortum est proverbium in eum, qui verbosius agit, ut dicamus Attice scribis. Ab his autem in eum, qui breviter scribit, Laconice scribis, autor Cice[ro] ad Atticum. Ut Aristagoras etiam breve dicendi genus Chilonium vocabat, quoniam Chilon, in loquendo brevis fuisset. Diogenes Laërtius autor lib. i. [Lib. III preambulo] Yo pues [marg. : Prov.], neque Attice neque Laconice scribam, si no que tendre cuenta de estar entre estos dos extremos ; no siendo digo, tan prolixo que enhade, ni tan breve que dexe por declarar alguna cosa importante.
[CXLII] Sua cuique ars pro viatico est Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Viaticum nemo est, qui nescit appellari, quicquid iter agendi causa necessarium est, & quoniam ad vitam substinendam atque alendam necesse est, ut se quilibet in aliqua arte exerceat. Hinc ortum est proverbium, Suam cuique artem pro viatico esse, quasi perinde ac ad iter faciendum, viaticum necessarium est, ita & ars ad vitam vivendam. [Lib. I cap. 13] […] y es que quien sembra en mocedad trabajando, lo recoge despues, en el corso de su vida, descansando y gozandose de las virtudes que tiene [marg. : Sua cuique ars pro viatico est. prob.] : […]
[CXLVII] O domus antiqua heu quam dispari domino dominaris Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Cicero lib. i. de offi[ciis] Odiosum est, inquit, cum à prætereuntibus dicitur, O domus antiqua heu quàm dispari domino dominaris, de quo in secunda quoque Philippica mentionem fecit. Quod in tritum proverbium cessit in eos, qui ipsi nequam bonos habuerunt parentes ac majores suos. Id quod (ut idem ait) his temporibus in multos dicere licet. [Lib. I cap. 57] Si à avido hombres de baxa generacion, que ilustraron su casta y dexaron de si fama immortal ; tambien à avido muchos de clara sangre, que la ensuciaron de tal manera, que dieron occasion à las personas que passavan por la puerta de sus casas, recordandose de los tiempos passados, de dezir : O domus antiqua, heu heu quam dispari domino dominaris : […]
[CL] Mala ad se trahit, ut Cæcias nubes Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Cæcias est ventus, quem Aristo[teles] ita flare dicit ut nubes non procul pellat, sed ad se se vocet. Ex quo proverbium factum scribit κακὰ ἐφ᾿ αὑτὸν ἕλκων ὥσπερ Καικίας νέφος, hoc est, Mala ad se se trahens, ut Cæcias nubes. Quod in eos eleganter usurpari potest, qui sibiipsis officiunt malumque accersunt. autor Gell[ius] li. ii. [Lib. I cap. 11] Y oydia para dezir que uno anda buscando y trahendo sus desaventuras y desastres, dezimos proverbialmente : Mala ad se trahit, ut cæcias nubes : […]
[CLVI] Fundum alienum arat, incultum familiarem deserit Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Sumpta est ab agricolis metaphora, qui alienos agros colentes suos sterilescere sinunt. Quod in eos proverbialiter dici potest, qui suis relictis rebus, aliena curant. autor Plaut[us] in Amphi[tryone] Vel qui alienam vitam damnant, suam autem minime corrigunt, ut Persi[us] Satyr[a] iiii. expressit dicens, Cædimus inque vicem præbemus crura sagittis. Unde etiam illud in hunc sensum dicitur, Hic illotis pedibus & verbis reprehendit, autor Gellius lib. xv. cap. v. [Lib. I cap. 18] De manera que de cadauno destos tan sabios en el estudio ageno y tan iñorantes en el suyo, se puede dezir con Oracio :
   Aliena negotia curans, Excussus propriis :
ò ansi methaphorica y proverbialmente [marg. : Prov.] : Fundum alienum arat ; incultum familiarem deserit.
[CLVII] Altera manu panem ostentat, altera fert lapidem Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Euclionis apud Plautum in Aulularia verba sunt, in eum proverbii loco dicta, qui sub specie ferendæ opis fraude quempiam petit, ab his qui canes eo pacto fallunt, utique translatione facta. [Lib. I cap. 45] Quantas y quantas vezes el falso amigo [marg. : Prov.], Altera manu panem ostentat, altera fert lapidem ? debaxo de hazer alguna obra buena, haze mal opra ?
[CLXII] Cum velis & equis (1510 ou 1511) Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Nautæ cum volunt omni conatu iter raptim conficere dant vela ventis, pariterque navi trahendæ equos adjungunt. Ex quo factum est proverbium, Velis & equis, hoc est terra marique, quoties volumus ultimum conatum ostendere, quod Cice[ro] in iii. offi[ciis] usurpavit. Ubi inquit. Epicurus ejusdem ferè adjutor autorque sententiæ, cum his velis equisque (ut dicitur). Cui simile est illud Terentianum schema, Manibus pedibusque enixe omnia facturum. [Lib. I cap. 63] Vanse ayudando por fas y nefas : Usan todo genero de artes, navigando hazia el negocio [marg. : Proverb.], Cum velis & equis ; valiendose como se suele dezir, por mar y por tierra, para llegar depresto à sus desiños.
[CLXIII] Lusciniæ non deest cantio Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Plinius lib. x. cap. xxix. de luscina ave ita inquit, Lusciniis diebus ac noctibus continuis xv. garrulus sine intermissu cantus, densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in una perfecta musicæ scientia modulatus æditur sonus, & nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quæ tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, Hæc ille. Atque hinc igitur factum proverbium, Lusciniæ non deest cantio, vel de hominibus eloquentissimis, quibus nunquam deest oratio, vel de his, qui garruli & linguaces adeo loquendi vitio tenentur, ut nunquam taceant. Quod Plau[tus] in Bacchidibus citat dicens. Pol ego quoque metuo lusciniolæ defuerit cantio. [Lib. I cap. 51] No pienses que el palabrero aya de callar por falta de palabras, que segun Plinio [marg. : Lib. x. cap. 29. prov.], Lusciniæ non deest cantio : […]
[CLXIX] Pirum vulpes comedit Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Vulpes animal sagacissimum rapto vivens, carne vescitur, quæ tamen fame affecta pirum comedit, sed difficulter. Unde proverbium ortum teste Plau[to] qui in Mustell[aria] ait, Tam facile vinces, quàm pirum vulpes comest. Quod in eos apte conveniet, qui rem admodum difficilem tentant, vel aliquid ferè perinviti & gravate agunt, perinde ac vulpes est pirum. [Lib. I cap. 64] […] quitando la occasion no digan las personas maldizientes, que usan cortesia por fuerça y contra sus voluntades, por no poder hazer menos, aludendo al refran : Pirum vulpes comedit.
[CLXXIII] Dei facientes adjuvant Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Hoc proverbium simile penè est illi, quod inferius referam, fortes fortuna juvat. Sensus autem est, ut priusquam incipiamus, deorum auxilium imploremus, cum illi nobis aliquid agentibus faveant. Unde Vergilius in .i. Georg[icum] ait : In primis venerare deos. Et Marti[alis]. Luce deos oro. Quod Varro de re rusti[ca] lib. primo usurpat ita scribens. Et quoniam (ut aiunt) Dei facientes adjuvant, prius invocabo deos. [Lib. I cap. 6] Y esto es enquanto à lo general, pero enquanto à lo particular ; para mostrar que antes que comencemos nuestras obras, pidamos ayuda à Dios à fin nos favorezca en aquella accion, dezian : Dei facientes adjuvant. Por esto se movio Vergilio à dezir en el prim. de la Georg. In primis venerare Deos : y Marcial dixo, Luce Deos oro : lo qual se usurpo M. Varron en el libro de Re rustica, escriviendo en esta manera : Et quoniam Dei facientes adjuvant, primus invocabo Deos.
[CLXXVII] Ut pisces hamo, ita homines beneficio capiuntur Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Apud Siculos tritum extat sermone proverbium. Ut pisces hamo, ita homines beneficio capiuntur, quo notatur hominum cupiditas, qui beneficiis tanquam appositis escationibus capti facile decipiuntur veluti pisces esca. Unde Terentius in Adelphis ait, nescis inescare homines. [Lib. I cap. 41] Acerca de los de Sicilia es muy frequentado el dicho proverbioso [marg. : Prov. de los Sicilianos] : Ut pisces hamo : ita homines beneficio capiuntur : con que vienen à significar la fuerça de los beneficios ; y de como el hombre se dexa ganar facilmente con ellos.
[CLXXIX] Quò non pervenit leonis pellis, vulpina assuenda est Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Lysander Lacedæmonius autore Plutar[cho] dicere solebat. Quò non perveniret leonis pellis, vulpinam pellem esse assuendam. Quo proverbialiter dicto significabat, ubi vis non satis pollet, adhibendam esse vulpeculæ fraudem. Ut Græci (si fabulis credimus) Trojanos multis post præliis, ut Hannibal Marcellum, ut Tarquinius Gabios, ut Samnites viribus haud quaquam pares, Duce Pontio ad Caudinas furculas Romanos consules fraude & insidiis prævenerunt. [Lib. I cap. 63] Parece (segun dizen) que no pudiendo el hombre deffenderse en su negocio con fuerças, le sea licito usar fraude mientras venga à alcançar lo que dessea, diziendo [marg. : Prov. lat.] : Quo non pervenit leonis pellis, vulpina assumenda est.
[CLXXXI] Anseres inter olores strepunt Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Olor Latine, cygnus Græce, avis est candidissima, vocem habens argutam. Ovidi[us] Ad vada Mæandri concinit albus olor. Anser autem obstrepera. Ob hanc igitur imparilitatem, factum est in eos proverbium, qui se iis rebus quas ignorant petulantius audent immiscere, vel de rebuis suis nimis sibi assumunt. [Lib. I cap. 43] Tambien, Anseres inter oleres strepunt, se suele dezir aproposito quando uno se quiere poner en dozena con otros de su profession mas exquisitos y mas singulares.
[CLXXXVI] Singula regio habet suos cantus Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
In singulis regionibus sunt quædam propria. Parthi autem jaculandi callent, ut Vergil[ius] Gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. Arcades à natura vim musicæ habebant. Idem. Ambo florentes ætatibus Arcades ambo. Et cantare pares. Thracia circa arma tractanda floret. Ovid[ius] Armiferam Thracem qui regat alter erit. Unde vice proverbii factum est, ut quum volumus significare alias gentes aliis moribus vivere aut artibus excellere, dicamus, Singula regio habet suos cantus. [Lib. II cap. 36] De modo que aqui, por esta palabra Tono [marg. : Noten como se ha de entender esta palabra Tono, hablando del Tono antiguo, natural, y sin arte], se entiende la tonada natural de una provincia, y el modo de cantar (que por esto se puso en proverbio, Singula regio habet suos cantus, para dezir que cada Provincia tiene su manera de vivir, y sus particulares costumbres) y no el nuestro artificial Tono.
[CLXXXVIII] Latet anguis in herba Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Hemistichius Vergilii versus est, jam proverbii loco vulgatus, hinc utique derivatus. Nam Euridice Orphei uxor dum herbas perambularet, calcavit inscia latentem serpentem, cujus morsu periit. Nos itaque quum volumus significare esse cavendum, ne quid inter res lætas, noxium nobis incautis eveniat, dicimus latet anguis in herba. Fabulam autem ipsius Eurydices notiorem esse ducimus, quam ut sit hoc loco recensenda. [Lib. I cap. 45] Pero cada hombre este diligente en su tracto y conversacion, y no se fie de todos los que por amigos tiene, que quando menos pensare, hallara que ; Latet anguis in herba.
[CLXXXIX] Dum pluit molendum esse Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Plinius lib. xviii. ca. vi. ait, Malum patremfamilias esse quisquis interdiu faceret, quod noctu posset. Pejorem, qui profestis diebus ageret, quod feriatis deberet, pessimum vero, qui sereno die potius sub tecto operaretur quam in agro. Quoniam igitur (ut Vergil[ius] in Geor[gicis] i. docet) pro qualitate temporis munia subeunda sunt, hinc factum est proverbium, Dum pluit molendum esse, (eo enim tempore sub divo agricolæ se exercere nequeunt.) Quo uti possumus ; quum rei gerendæ tempus idoneum esse significare volumus. [Lib. I cap. 35] Mas el pobre conviene que vaya à tomar la suya (aunque no tenga gana) quando tuviere lugar, y comodidad el Maestro, que : Dum pluit molendum esse : […]
[CXCVIII] Teneto te intra pelliculam Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Proverbium erat apud antiquos in eum, qui rem ultra vires tentaret, ut dicerent, Teneto te intra pelliculam. Hoc usurpat Hora[tius] in serm[onibus] & à Mart[iale] lib. iii. in Cerdonem aptissime dicitur his carminibus. Lusisti, satis est sed te (mihi crede) memento Nunc in pellicula Cerdo tenere tua. Cæterum ille se intra pelliculam tenet, qui re sua contentus vivit. Quod veteres Gaudere in sinu scienter dicebant. Ovidius, Qui sapit in tacito gaudeat ille sinu. [Lib. I cap. 25] No se acuerdan de aquel otro proverbio de los latinos, que para dezir que nadie tome à las manos negocios que passe sus fuerças y su saber ; mas que se use por lo que vale, y no exceda su valor, dixeron : Ne supra pedem calceum : y este otro : Teneto te intra pelliculam.
[CCVII] Honores mutant mores Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Illi qui adipiscuntur magistratus, imperia, honores, divitias, opes & ea omnia quæ sunt in manu fortunæ, debent autore Cicerone in officialibus libris se perinde gerere, ac temporis conditio & ipsa dignitas poscit, quia ut Pittacus ait Magistratus viros ostendunt. Unde in proverbio dicitur, Honores mutant mores. Quod ita facere oportere illud Fabii Maximi exemplum perbelle docet. Is teste Livi[o] li. iiii. de secundo bello Punico in Apuliam filio legatus ad Suessulam in castra venit & cum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia majestatis ejus anteirent taciti præter duodecim fasces æquo profectus est senex. Ut Consul animadvertit, proximum lictorem (is enim mos erat) misit, & ut is descenderet ex equo conclamavit. Tum demum desiliens Experiri, inquit, volui fili satin scires consulem te esse. Cujus rei vel Valerius Maximus lib. ii. meminit. [Lib. I cap. 63] […] que assi como varia el mando, razon es que varie tambien las costumbres, y el modo de proceder, tratar y conversar [marg. : Quien varia estado, deve variar condicion], diziendo el proverbio ; Honores mutant mores : y otro dize ; Alia vita, alia diæta.
[CCXXX] Lachrymæ Crocodili Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Crocodilum Nilus habet (ut Plini[us] lib. viii. tradit), quadrupes animal hominibus terra pariter atque aquis infestum. Hebetes oculos in aqua habet. extra acerrimi visus est, conspecto homine, emittit lachrymas, mox appropinquantem devorat. Unde factum est proverbium, Lachrymæ Crocodili. de iis, qui sub specie pietatis, homines fallunt. [Lib. I cap. 63] Y porque ay hombres endemoniados, enemigos de la union y amigos de la discordia ; que muestran benevolencia y amor, solo para hazer caer de repente en algun desastre al pobre Maestro de Capilla [marg. : Traydores dulces] ; le doy por aviso y muy saludable, se acuerde avezes del dicho tan trito [marg. : Proverb.] ; Lachrymæ crocodilli : y conocerà que ay persona, que de baxo de amistad y piedad, daña y consuma.
[CCXL] Suo Marte facere Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Proverbio increbuit, ut quum quispiam suopte ingenio atque industria sine alterius auxilio, aliquid efficit, illum dicamus suo Marte facere. Cice[ro] in offi[ciorum] lib. iii. Hanc igitur, inquit, partem relictam explebimus, nullis adminiculis (ut dicitur) Marte nostro. Qui cum illud pugnat, [A.241] [Lib. I cap. 34] […] que entre las otras reglas que ay para conocer depresto un iñorante es el ver si comunica con los de la profession [marg. : El no comunicar, es indicio de iñorancia], ò si todo lo que haze, haze de su cabeça ; de manera se pueda dezir del [marg. : Prov.] ; Suo Marte facere.
[CCXLV] Pedaria sententia est, caput sine lingua Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Senatusconsultum autore Gell[io] aut per rogationem fiebat quum res dubia erat, & tunc rogabatur unusquisque sententiam suam, quam verbis ferebat, aut per discessionem, hoc est quando aliquis in senatu sententiam non dicebat, sed ab alio dictam comprobabat, movens se de loco, & in partem ejus qui dixerat, ambulans, propter quod qui ita faciebat, ire in sententiam pedibus dicebatur. Hinc factum est illud proverbium, Caput sine lingua pedaria sententia est, in eos, qui nimium taciturni sunt. [Lib. I cap. 43] Hallandose à caso entre personas intelligentes, adonde se tracte cosa tocante à Musica, estanse como tantos dicipulos de Pythagoras ; confirmando siempre con la cabeça lo que los otros dixeron : no advertiendo los señores Arçorpheos, que [marg. : Prov.] : Pedaria sententia est, caput sine lingua : proverbio muy antiguo para dezir, que el consentir y aprobar con la cabeça al parecer de uno que aya hablado de antes, es cosa de hombre indocto y de poco saber [marg. : Confirmar con cabeça es cosa de iñorante].
[CCLXI] Hic terræ filius est Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Veteres eum terræ filium appellare consueverant, qui nullis majoribus ortus, ignoto genere obscuroque videretur. ut Lact[antius] Firm[ianus] lib. divi[narum] insti[tutionum] pri. cap. xi. his verbis attestatur, Minutius Felix in eo. lib. qui Octavius inscribitur, sic argumentatus est, Saturnum cum fugatus esset à filio, in Italiamque venisset, Cœli filium dictum, quod, soleamus eos quorum virtutem miramur, aut eos qui repente advenerint, de cœlo cecidisse dicere. Terræ autem, quod ignotis parentibus natos, terræ filios nominemus. Cui sententiæ adstipulatur Cice[ro] pri. epi[stolarum] volumine ad Atticum ita scribens. Sed hæc ad te scribam aliâs subtilius. Nam neque adhuc mihi satis nota sunt, & huic terræ filio nescio cui committere epistolam tantis de rebus non audebam, Et idem in epistola ad Trebatium, Cornelius quidem tuus familiaris, summo genere natus, terræ filius. Hæc ille. Gigantes hac quoque ratione, terræ filii, autor Ovi[dius] in Metam[orphoseon] libris, dicti sunt. Huc quoque pertinet illud Satyricum. Unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. Nam cum senectus in nobilitate, par prodigio esset, sævientibus in eam Romanis principibus, Umbritius merito ait, se malle fraterculum esse gigantis, hoc est terræ filium, quod obscurum ut (ut ostendimus) significat, quàm nobilem patricium. Ubi interpretes omnino halucinantur. Nos igitur quum volumus significare quempiam obscuro genere ortum, proverbialiter dicere possumus, Hic terræ filius est. propterea quod secundum Anaximandri Milesii sententiam, mortales primitus è terra nascebantur, vel quia terra sit communis omnium parens. [Lib. I cap. 64] El uno dize [marg. : Proverb.] ; Bos in Choro, para dezir que es hombre rustico y villano : otro dize ; Hic terræ filius est, por dezir que es hombre vil, y de baxa generacion : otro dize : Suus pater se cubito emungere solet, para dezir que es hijo de un salmentario ; […]
[CCLXII] Hic quinta natus est luna Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Vergilius, autore Pli[nio] lib. xviii. cap. xxxii. in numeros lunæ quædam digerenda putavit, Democriti secutus ostentationem. Unde in i. Geor[gicorum] ait. Quintam fuge pallidus Orcus, Eumenidesque satæ, cum partu terra nefando, Cœumque Japetumque creat, sævumque Typhœa, Et conjuratos cœlum rescindere fratres. Qui quoniam numerus teste Ser[vio] Minervæ consecratus est, quam sterilem esse constat. Hinc veteri superstitione creditum est, quicquid quinta luna nasceretur, sterile atque damnosum fore. Ex quo factum est proverbium, Hic quinta natus est luna, quum significare volumus aliquem ignavum, & inutilem esse. Quippe qui tanquam ager sterilis nihil ferat, quod sibi aut aliis prodesse possit, quemadmodum faciunt illi, qui quinta luna nati sunt. [Lib. I cap. 10] Los antiquos querendo significar que uno era ignavo, inutil, y como tierra sin fruto, dezian [marg. : Virg. c. Georg. Plin. 18. c. 32.] : Hic quinta natus est luna ; el qual de otro cosa no sirve que de hazer la vida en plazeres y siempre en fiestas, […]
[CCLXXXVII] Si claudo vicinus habitaveris, & ipse claudus ambulare disces Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Hoc vetus adagium, & à Plutar[cho] de liberis educandis, his verbis eleganter citatur. Haud est, inquit, ab re illud usitatum sermone proverbium. Si claudo vicinus habitaveris, & ipse claudus ambulare disces. Quod illud fermè significat, quod Sen[neca] ait, Sumuntur à conversationibus mores. & idem, episto[la] vii. Malignus comes quamvis candido & simplici rubiginem suam affricuit, & alibi, Alter alterum in vitia trudimus, & Juve[nalis] Saty[ra] ii. Uvaque conspecta livorem ducit ab uva. [Lib. I cap. 25] Tambien es razon no dexar de advertirte, que estes en aviso, y tengas los ojos abiertos quando cantas con el Cantor que no es muy catolico, ni muy gracioso en su manera de cantar [marg. : No praticar con Cantores que cantan desgraciadamente] : porque de sus malas gracias ò ruynes gestos, no se te pegue alguna partecilla : y no sin causa dize el proverbio : Si claudo vicinus habitaveris, & ipse claudus ambulare disces : quiere dezir :
   Si junto al coxo moras,
   Conversando
   Presto anderas coxeando.
[CCLXC] Extremus actus abest Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Comœdia (autore Donato) quinque actibus absolvitur. Quo fit, ut si unus desit actus, fabula imperfecta fiat. Unde in proverbium exiit, ut abesse extremum actum dicerent, cum res imperfecta esset. Econverso non minus proverbialiter dici potest, Extremus actus non abest, quum rem consummatam esse significatur. Quod Cice[ro] in ii. Philippica his verbis usurpasse videtur. Et si meus stilus ille fuisset (ut dicitur) mihi crede non solum unum actum, sed totam fabulam confecissem. Et alibi Extremum, inquit, actum ab inerti poëta esse neglectum. [Lib. I cap. 33] Bien considerado ay en sus obras passos curiosos y lindos, que el entendimiento huelga de alcançarlos, y se deleyta en ellos despues de alcançados : y en fin conoceran claramente que en ellas [marg. : Prov.] : Extremus actus adest.
[CCXCI] Sisyphium portas saxum Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Sisyphus Aeoli filius, Isthmum, hoc est stricturam illam terræ quæ inter duo maria Ionium & Aegæum consistit, latrociniis occupavit, ita ut Autholiam Autholii filiam Laërtæ desponsatam cum ad maritum duceretur, vel (ut quidam volunt) cum ad oraculum Apollinis consultura proficisceretur, insidiis ceperit, atque gravidaverit. Ex qua (ut multi credunt) tunc Ulysses natus est, quod illi Ajax apud Ovid[ium] lib. xiii. Metamor[phoseon] exprobrat. Tandem occisus Sisyphus à Theseo, apud inferos hac pœna afficitur, ut grande saxum supra montem modis omnibus portare conatus, cum ad apicem deduxerit, continuo ad ima relaxetur. dicente Ovid[io] in prænotato lib. Aut petis aut urges rediturum Sisyphe saxum. Et Sen[eca] in Hercule furente. Cervice saxum grande Sisyphea jacet. Horat[ius] in ii. Car[minum] Damnatusque longi, Sisyphus Aeolides laboris. Unde quum aliquem inextricabili labore afflictum esse innuere volumus, proverbii loco dicimus, Sisypheum portas saxum. Ad hoc facit & illud Teren[tii] in Eunu[cho] Jam diu hoc saxum volvis. Atqui neutiquam dissimili schemate in divitem avarum dici potest, eleganter. Hic Tantalea laborat siti, qui ideo aurum sitit, quoniam eo maxime abundat. Etenim, ut Horat[ius] ait. Crescentem sequitur cura pecuniam. Quemadmodum Tantalus apud inferos, in lympidissima quamvis diversetur aqua, siti tamen perpetua afficitur. Velut etiam in eum qui in magna copia, inopia laborat, hoc Propertianum, Insanus medio flumine quæris aquam, loco proverbii, usurpare quimus. [Lib. I cap. 14] […] y ansi buelvan à proponer de nuevo, y a traçar otra vez sus exercicios ; y despues que an arribado algun tanto à buen termino, ò por el cansancio de la subida, ò por parecerles que yvan ya bien incaminados, tornan à descuydarse del trabajo, y assi buelven à començar como de primero : y en esto se les va el tiempo edificando, destruyendo, y trastornando (segun el proverbio, Sisypheum portas saxum) la piedra de Sisypho [marg. : Piedra de Sisypho], que quando la tenia medio subida à lo monte, luego se le bolvia à caer ; y ansi començava de nuovo à trabajar por tornarla à subir ; la qual fabula toca Ovidio [marg. : Metham. lib. 12.] ;
   Aut petis, aut urges rediturum Sisyphe saxum.
tambien Seneca haze della mencion, assi diziendo [marg. : In Hercu. fur.] :
   Cervice saxum grande Sisyphea jacet.
mas Oracio canta en esta manera [marg. : Libr. 2. carm. oda. 14] :
   Damnatusque longi Sisyphus Aeolides laboris.
[CCXCVII] Corvus relictis ab aquila cadaveribus vescitur Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Aquilæ aliti rapacissimæ, utpote quæ ad populandum (quemadmodum Pli[nius] li. x. docet) magno tractu ut satietur, indiget, quicquid ex raptu in vorandis cadaveribus, superest, imbelles aves veluti corvus, edunt. Unde proverbium. Corvus relictis ab aquila cadaveribus vescitur, in eos, qui ignavi & desides alienis laboribus famam sibi aucupantur. Ut illi potissimum faciunt, qui aliena sibi scripta vendicant, perinde ac ille Fidentinus Martialis consueverat. [Lib. I cap. 39] Y pues se quiere este tal Compositor mantener de los trabajos agenos, y affeytarse de los estudios que no son suyos, y con ellos alcançar fama ; y sustentarse en honra con lo que sobrò à otros, sera conveniente digamos proverbialmente [marg. : Pro. lat.]. Corvus relictis ab aquila cadaveribus vescetur.
[304] Acti labores jucundi sunt Pedro Cerone, El Melopeo y Maestro (1613)
Præteriti labores sæpe plurimum solent gaudii afferre. Unde vulgatum sermone proverbium, Acti labores jucundi sunt, ut Mar[cus] Tul[lius] in ii. de finibus bonorum & malorum testatur, ubi ita inquit. Quid si etiam jucunda memoria est præteritorum malorum, ut proverbia nonnulla veriora sint, quàm vestra dogmata. Vulgo enim dicitur, Jucundi acti labores. Nec male Euripides, concludam si potero Latine Græcum hunc versum, nostri omnes suavis est laborum præteritorum memoria. Cicero hactenus. Ad quod illud poëtæ referendum est. O socii (neque enim ignari sumus ante malorum.)
   O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
   Vos & Scyllæam rabiem penitusque sonanteis
   Accestis scopulos, vos & Cyclopea saxa
   Experti, revocate animos, mœstumque timorem
   Mittite, forsan & hæc olim meminisse juvabit.
[Lib. I cap. 13] Mas despues que comiençan à gustar, quan suave es (por dezir ansi) la Musica, luego se glorian en su mercaduria, y conocen que por ningun precio es caro tan honroso exercicio : con que vienen averiguar el refran [marg. : Que los trabajos passados acarreen alegria : mas copios. se dize en el cap. que sigue], que dize, Acti labores jucundi sunt.